Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

733
1246/01/30. Noia.

Fernando Rabinádiz de Deán e a súa muller, María Odoáriz, véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Deán Pequeno e Vilanova, en Sta. Uxía de Ribeira e S. Xián de Artes, por cen soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 182v.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 46, p. 217.

Carta de Fernando Rabinadiz de Dayam de hereditate de Dayam.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Ego Fernandus Rabinadez de Dayam et uxor mea Maria Oduarii et omnis uox nostra vobis Petro Martini, abbati Sancti Justi de Tribulis Altis, facienti pro uobis et pro conuentu eiusdem monasterii omnique uoci uestre et sue, facimus cartam vendicionis et scripturam firmitatis imperpetuum ualituram in solidis CC legionensis monete roboratam. Ita uendimus et firmiter concedimus totam nostram hereditatem quam habemus ex parte abiorum nostrorum et de gana<n>cias sub aula Sancte Eugenie et Sancti Iuliani de Artiis in villis scilicet de Dayam Minore et in villa que uocatur Villa Noua in totis locis ubi fuerit uox de ipsis villis per suos terminos antiquos pro precio quo nobis et uobis bene complacuit, videlicet solidis C dicte monete pro precio et pro robore, et de precio, et cetera; et est ipsa hereditas media VIIIa de tota villa de Dayam Minore, et de Villa Noua quarta de quarta de tota ipsa villa. Et decetero habeatis eam imperpetuum. Siquis igitur contra hoc uenerit pectet uobis penam supradictam; carta in suo robore permanente.

Facta carta uendicionis et donationis IIIo kalendas februarii sub era Ma CCa LXXXa IIIIa.

Q. p. f.: Martinus Didaci, mercator Noye. Martinus Pelaiz dictus Fol. Julianus Petri de Noya. Petrus Nuniz de Noya. Johanes Iohannis dictus Uiola. Fernandus Martini de Lausamia. Petrus Muniz de Villa Coua.

Ego Johannes Petri, notarius concilii Noye juratus, scripsi quomodo inueni eam notatam in notula que notauit Didacus Iohannis, notarius que fuit Noya, uerbum ad uerbum.