Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

274
1043/ 03 / 17

O abade Aloito e os seus irmáns, dóanlle ó mosteiro de Ribeira e outras moitas propiedades ó mosteiro de Celanova.

TC, fols. 105r. - 106r.

Ed. por VAZQUEZ NUÑEZ, A., Boletín Provincial de la Comisión de Monumentos de Orense, vol. I(1901), doc. XXIV, pp. 356-358; ed. por SAEZ SANCHEZ, E., "El monasterio de Santa María de Ribeira", Hispania,1 IV (1944), doc. 5, pp. 182-186.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, cuius laus et gloria permanet iugis in omnibus hac per omnia extat mirabilis per cuncta secula nullatenus finienda. Ecce nos exigui famuli tui domnus Aloitus abba sub ordine confessionis, et fratres nostros Munioni et Adaulfo prolis Odini, et Guntrode una cum sorores nostras Guntine et Adosinde confessas. Annuit nobis spontanea nostra volumtas ut pro remedium animas nostras sive parentum vel avorum nostrorum ut aboleantur onera delictorum nostrorum et illorum, facimus textum scripture firmitatis ad locum sancti Salvatoris vel ceterorum reliquiarum apostolorum vel martirum suorum, quorum baselica scita esset cernitur provincie Gallecie territorio Limie discurrente rivulo Sorice subtus alpe montis Leporario, et civitas castro magno locum predictum Cellenovensis, cimiterii Deo que concedimus nos supradicti ad hunc locum sanctum et prefatum monasterii Cellenove, offerimus ibi alium nostrum monasterium quos abuimus de avolego et parentela, sive et adiutorio de nostra ganantia patet iacentia territorio iam dicta Limia, subtus castro et eclesia sancti Georgii, et alia eclesia ab antiquis vocata sancto Vereissimo aquas discurrentes ipsa iam s\u\pradicta Limia, baselica vocata sancta Maria monasterio Riparia. Damus adque concedimus, ipsum supradictum monasterium cum omnia bona sua prestantia intus et foris in circuitum ipsius monasterii quos ibi fuit de priorum et avorum vel et parentum nostrorum et alia bona multa et obtima que nos cum Dei adtorium ganavimus et ibi testavimus argentum cruce calsa cortina et calice cum suo turabulo, et alium munusculum pro stipendii ipsius monasterii abitantium et ospitum vel peregrinorum suscipiendum sive et post ordine ecclesiarum omnia cumplita que ibi est necessaria libros Ordinos et nimis obtimos, uno de avento et alio sic de avento et de quadragesima, tercio de resurrectio et de quotidiano qui complent a ordine de toto circulo anni, Manuales duos et uno Antifonalium et suo Psalterium. Et alias villas plus longinquas sive de avolengo et parentela quomodo et de nostra ganantia que ibi dedimus et testavimus. Id sunt Silva Obscura cum sua prestantia et suas adiunctiones, et alias villas ibi in Riparia nimis obtimas de nostra ganantia, una quos fuit de illa abbatissa domna Ilduara, et alia quos fuit de Fafia, tercia que comparavimus de Osorio Didaci, quarta quos fuit de Ruderico Gutierriz cum suas adiunctiones et quinta quos fuit de domna Esmerilo sic cum suas adiunctiones, sancto Mamete et Noceto de nostra ganantia et de avolengo, Va\r\zeneses et Tabulatela, sive de ganata et parentela cum adiunctionibus suis, Palatiolo et Parata sive de nostra ganantia cum adiunctionibus suis. Et de alia parte Limia in villa quos vocitant Asmanus, alias villas cum adiunctionibus suis. Et in ripa Minei villa quam dicunt Parata circa Valongo cum adiunctionibus suis. Et circa / prefato monasterio Cellenove, alias villas de nostra ganantia una quam dicunt Mandrianes, et alias inter sancto Pelagio, et sancta Maria de Ansimir, \et\ sursum in Portella alias villas sic de nostra ganantia cum omnia sua prestantia. Homnes has villas suprataxatas cum omnia bona sua sicut resonant in cartas legitimas, et priores et sicut solite erunt servire ad ecclesia sancta Maria et monasterii Riparia. Ita et nunc sic concedimus ipsum monasterium supradictus cum omnes, et homnia bona sua prestantia ad domus Domini sancti Salvatoris monasterii Cellenove pro remedium animarum nostrarum seu etiam et de parentum vel avorum nostrorum, ut hii habeant inde lucrum in ipsum supradictum locum et nos cum genitores et abios nostros vel propinquis qui ibi conversati fuerunt vel fuerint mercis retributionis ante Deum. Et tamen ratione servata quicquid bonus fuerit et in vita sancta perseveraverint de gens nostra, ut ipse posideat ipsa deganea iam supradicta, et sub regimine de domnos et abbates monasterii Cellenove, ubi ea coram Deo concedimus. Et si necessitas quo egitur, et gens nostra defecerit, quicquid bonium vel sensatus fuerit de monasterii Cellenove, ipse obtineat et possideat qui nos semper memoratus habeat, et fideliter ad ipsum locum sanctum iam supramemoratum deserviat. Monemus et obtestamus per nomen Domini factoris mundi propinquis nostris vel extraneis qui iam sua bona et veritas de suas hereditas receperus. Et post recessum nostrum incolomen permanserint, ut hunc factum nostrum coram Deo adfirment, ud vocem illam propheticam audiant dicentis, Venite benedicti patris mei percipite paratum vobis regnum perpetuum. Et si quis temerarius vel superbus ausus fuerit hoc factum inquietare, pergat ad alios monasterios que sic fuerint de nostro avolenco, id sunt in Lemaus ubi dicent alio monasterio de sancto Pelagio, et in ripa Minei ubi dicent Prato, sic alio monasterio de sancto Pelagio, et hunc factum nostrum maneat stabilitum. Oramus, exposcimus te redemtorem mundi in cuius nomine hec munus offerimus quamuis latissimum vel paucissimum ratum adque pinguim sit coram oculis tuis, ut dum ante tribunal tuum representati fuerimus, non simus condemnati cum edis ad sinistris sed separati cum agnis ad dextris, et angelis sanctis dicet omnis populus fiat fiat, et creatura angelica a me in celo, a me in terra, et hec factum nostrum firmum et stabilitum permaneat secula cuncta numquam finienda. Quam et comiurationem dicimus et adfirmamus per Deum celi et tronum glorie eius quia hunc factum votum et olocaustum nostrum numquam erimus venturi ad inrumpendum. Si quis tamen, quod non credimus, aliquis homo surrexereit propinquis vel extraneis, aut qualibet persona cupiditate ductus vel cecatus qui contra hunc factum nostrum venire conaverit ad irrumpendum auferat Dominus memoriam illius de libro vite et sit pabulus ignis et anathematus2 adque comdemnatus in conspectu Dei et Christi, et cum Iuda Domini proditorem luge\a\t penas eternas in tartara damnatione. Et hunc factum nostrum quod voluntas nostra fuit, et est scriptura post partem monasterii Domini sancti Salvatoris Cellenove vocatum sit semper contestamur et confirmatum evo perhenne.

Facta series testamenti XVIº Kalendas Aprilis, Era M LXXX I.

Et insuper temporali districtus discrimina post parte regis vel iudice pariet auri talentum, et post parte Domini sancti Salvatoris monasterii Cellenove duplet tantum quantum de hoc auferre temptasset.

Aloitus abba et confessi in hanc scriptura a me facta manu mea propria roborem ingeci (signum). Munnius presbiter in hanc scripturam manu mea roborem indidi (signum). Guntina confessa et Christi fidele ancilla manu mea (signum) //

(1ª columna:) Adosinda confessa manu mea (signum).- Martinus confessus cfr.- Guntinus confessus cfr.- Dedon confessus cfr.- alius Martinus confesus cfr.- Gemondus conversus cfr.- Randinus conversus cfr.- Vimarani conversus cfr.- Adaulfus conversus cfr.- Ermiarius conversus cfr.- Quandilani conversus cfr.

(2ª columna:) Vimarani presbiter cfr.- Gemondus presbiter cfr.- Pelagius presbiter cfr.- Ariani decani cfr.- Salvatus presbiter cfr.- Osorio presbiter cfr.- Nausti presbiter cfr.- Milliano presbiter cfr.- Gundisalvo presbiter cfr.- Munio diaconi cfr.

(3ª columna:) alius Pelagius presbiter cfr.- Gundesindus presbiter cfr.- Blandinus presbiter cfr.- Salamirus presbiter cfr.- Erus presbiter cfr.- Munnius pesbiter cfr.- Fromildus presbiter cfr.- Gunterigo presbiter cfr.- Adefonso presbiter cfr.- Sismirus cfr.

(4ª columna:) Petro diaconus cfr.- Munio diaconus cfr.- Donon diaconus cfr.- Sedeges diaconus cfr.- Odino diaconus cfr.- Romarico diaconus cfr.- Adefonso diaconus cfr.- Marco diaconus cfr.

Aloitus ts. Vermudo ts. Ermoleo ts. Sando ts. Anuleo ts. Vimara ts. Vimara ts. Leoverico ts. Osorio ts. Frogia ts. Tructino ts. Sesguto ts. Iuliano ts. Martino ts. Oduarius ts.

Adaulfus prolis Odini quos fratres et sorores meas elegerunt et ego feci et manu mea confirmavi (signum).

ARGIMIRO PRESBITER QUAM VIDI PER ME scripsi et manu mea propria coram homni concilio cfr (signum).

1 Citada a partir de agora como Ribeira, op. cit.

2 Corrixido, xa que en principio escribira anethematus.

Materias

abadesa; antifonario; cáliz; concello; crego; cruz; deán; decanía; diácono; doazón; escritura; excomuñón; familia; freguesía; herdanza; igrexa; irmá; irmán; libro; misal; montes; monxa; monxe; mosteiro; muller; ornamentos; ouro; panos; párroco; pena; peregrino; prata; presbítero; rei; reliquia; río; salterio; sinatura; venda; xuíz

Persoas

Acenda, monxa; Adolfo Odínez, monxe; Adolfo, monxe; Afonso, diácono; Afonso, presbítero; Alvito; Alvito, abade de Celanova; Ánulo; Ariano, crego; Blandino, presbítero; Dado, monxe; Dona Eldara, abadesa de Ribeira; Dona Esmerilo; Dono, diácono; Ermiario, monxe; Ermolo; Fáfila; Froia; Gontiña, monxa; Gontroda, monxa; Gonzalo, presbítero; Guímara; Guímara, monxe; Guímara, presbítero; Gundesindo, presbítero; Guntiño, monxe; Leoverico; Marcos, diácono; Martiño; Martiño, monxe; Miliano, presbítero; Munio, diácono; Munio, monxe; Nauste, presbítero; Odino, diácono; Odoario; Osorio; Osorio Díaz; Osorio, presbítero; Paio, presbítero; Pedro, diácono; Randino, monxe; Roi Gutérrez; Romarico, diácono; Salamiro, presbítero; Salvado, presbítero; Sando; Sedexes, diácono; Sisegodo; Sisemiro; Troitiño; Vándila, monxe; Vermudo; Xemundo, monxe; Xemundo, presbítero; Xián

Outros

Galicia, reino; San Paio de Prado, mosteiro; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santa María de Ribeira, mosteiro; Terra de Lemos; Terra de Limia

Lugares

Ansemil, Santa María; Barxés, Santa María; Castromao, castro; Castromao, Santa María; Celanova, San Salvador, mosteiro; Galicia; Lemos, terra; Limia, río; Limia, territorio; Mandrás; Mandrás; Maus, As; Miño, río; Mosteiro de Ribeira, Santa María; Nocedo; Palaciolo; Parada; Parada de Ribeira; Portela; Prato; Ribeira, Santa María, mosteiro; Sancto Georgio, castro; Sancto Pelagio; Sancto Pelagio, mosterio; Sancto Vereissimo, igrexa; Serra do Leboreiro; Silvaescura, monte; Sobregranade, San Mamede; Sorga, río; Taboadela; Valongo; Veiga, A, San Paio