Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

452
941/ 01 / 21
Kindiverga véndelle ó diacono Quintila unha porción dun agro situado xunto ó río Cinsa.
TC, fol. 154r.
In Dei nomine. Ego Kindiverga vobis Kintilani diaconus. Placuit mihi atque convenit nullius quoque gentis imperio neque pertimescentis metu sed propria mihi accessit volumtas ut vobis iamdictus Kintilani decani venderem vobis sicut et vendo agro meo proprio integro quos habeo de parentorum meorum. Do vobis ipso agro cum frontaria et sua prestantia in giro usque in terminos vestro quomodo se levat de rivulo qui vocitant Cenisa quomodo se levat cum marco de domno Menendo usque in luzenca de cersedelo et usque in vestro termino de bove morto mea ratione integra tam in arrupto quam etiam et non arrupta vobis vendo atque concedo, et accepi de vos precio aderato vaca soldare colore laurea que mihi bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito sed omnia adimplistis, ut de hodie die et tempore sit de meo iure ipso agro cum sua prestantia abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque concessa vel omnis posteritas vestra ut quicquid exinde agere vel facere volueritis in vestram in Dei nomine habeas potestatem. Si quis tamen quod fieri non credo aliquis homo contra hec factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venero an ego an quislibet generis homo, tunc habeas potestatem prehendere de me ipsum agrum cum sua prestantia per suos terminos duplatum \vel\ quantum ad vobis fuerit meliorata et insuper pariet vobis auri libras IIas, et vobis perpetim .

Facta scriptura donationis XII kalendas Februarias. In Era DCCCCLXXVIIII.

Kintiverga in hanc scriptura donationis quem fieri volui et relegendum cognovi manu mea (signum).