Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Colección diplomática medieval do Arquivo da Catedral de Mondoñedo

401
961/ 03 / 28
Arias e a súa muller, véndenlle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova, a oitava parte da súa herdade en Rabal.
TC, fol. 144v.
In Dei nomine. Ego Arias et uxor mea Ermegodo vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris de monasterio Cellenove. Idcirco placuit nobis ut venderemus vobis hereditatem nostram propriam quod habemus in villa Ravanal territorio Arnogie sub castro que dicunt Pelosino. Et habemus ipsa hereditate comparata de Ermesinda id est hereditate qui fuit de Busiana octava integra vobis vendimus terras cultas et incultas, aquis aquarum cum aductibus suis, petras mobiles et inmobiles, exitus et regressus montium, per omnes terminos antiquos ubi ipsa supranominata hereditate ipsa octava integra ubi invenire potueritis de iure nostro abrasa et iuri vestro et monasterio concedimus perpetim habitura. Si quis vos pro ipsa hereditate calumniare voluerimus aut nos aut quislibet persona potentior aut inferior, pariemus vobis ipsa hereditate duplata et vobis perpetim habitura.

Facta cartula vendicionis Vº kalendas Apriles. Era DCCCCLXLVIIII.

Arias et Ermegoto manus (signnum).

Gundesindo ts. Vistremirus ts. Recosindo ts. Mundinus confessus ts. Ermesinda in hanc scriptura quod Arias fecit ad supra nominatos fratres, manu mea confirmo.