Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

188
1001/ 02 / 3
Sunlo véndenlle ó prepósito Cresconio e ó mosteiro de Celanova as súas porcións nas villae de Moreira e de Cellariolo.
TC, fol. 67r.
In Dei nomine. Ego Sunlo vobis domno Cresconio preposito facio vobis scripturam firmitatis vel venditionis de omnem meam hereditatem quanta visa sum abere in villa de Moraria seu in Cellariolo, exceptis uno agro quem vendidita cum mea matre ad Baldoy Sellaic. Et abeo ipsas hereditates de concessione avorum Modeiro et Gontilli seu parentorum nostrorum Tauron et Gonta. Omnia vobis concedimus ab integro per suos terminos antiquos quantum me competit inter meos germanos vel heredes exceptis ratione dominica. Et accepi de vos in pretio in modios VI, et iacent ipsas villas iuxta vocabulo sancto Laurentio subtus auctario de Canione.

Facta scriptura venditionis notum IIIº Nonas Februarias. Era M XXX VIIII.

Sunlo in hanc scripturam firmitati\s\ manus nostras roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Aloytus Maka ts.; Vistremiro ts.; Vimara ts., Iusto ts.;