Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

191
1000/ 01 / 25
Fernando e a súa muller Nunilo dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó prepósito Cresconio a súa herdade na villa de Moreira por unha intervención nun xuizo.
TC, fol. 67v.
In Dei nomine. Ego Fredenando una cum uxore mea Nunillo vobis domno Cresconio preposito, facimus vobis scripturam firmitatis vel incommuniationis de omni nostra hereditate propria quam abemus in villa quam nuncupant Moraria in loco predicto ubi modo Felix abitavit. Concedo vobis ibidem in ipso loco vel ubi potueritis eam invenire in ipsa villa, tam de parentella quam etiam de comparatella seu etiam de comparato, fundato, vel deinceps aucmentare potuero proplicara. Concedo vobis de ipsa hereditate medietatem integram pro iudicato quod vobis abui a dare de parte de Gonterico in modios XX.

Facta scriptura firmitatis notum die VIII Kalendas Februarias. Era XXX VIII post Millesima.

Fredenando cum uxore mea Nunnillo in hanc scripturam firmitatis manus nostras roboravimus (signum).

David ts. Vimara ts. Oliti ts. Vistremiro ts.