Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

193
1007
Aloito, Nunlo e Vistremiro véndenlle ó prepósito Cresconio varias propiedades enMoreira.
TC, fols. 67v.-68r.
Venditio de Aloyto et uxor mea Nunlo vobis domno Cresconio confesso, concedimus de omnes meos pumares de quanto abuimus de avolentia // et de parentela quomodo et de fundato. Et iacet ipsa villa subtus monte Ganione, iuxta vocabulo sancto Laurentio. Et accepimus de vos in pretio in pane et bibere linteo Iº, karnario Iº, in pretio in modios XVIIIº, exceptis total illas rationes q\u\e iam vendideram et in nostras cartas resonant, concedimus vobis IIIIª integram de illa mea medietate, quia iam illa vestra medietate est integra super vos quos in vestras scripturas resonant et remansit pro me IIIIª integra. Item hereditas que fuit de Vestremiro et uxore sua Gestoilli, vobis domno Cresconio facimus vobis kartulam venditionis de villa nostra propria que iacet in Moraria. Vendimus vobis ibidem medietatem integram in domos, in vineas, in pomares, in terras, in sautos, in torculare, in exitus montium, et iacet ipsa villa sub monte Leporario prope vocabulo sancto Laurentio, villa quam nuncupant Moraria. Vendimus atque concedimus vobis iam supranominato domno Cresconio medietatem integram in quantum ad prestitum hominis est, pro qua accepimus de vos pretium in armentarios duos in pane et vino in solidos V quartarios IIos, de illa intentione quam habuimus cum ipso avetore pro ipsa carta unde vobis sacavit super ipsa nostra desuper resonat de ipsa laria que iacet a vallado qui fuit de Florenzo Gugivizi sicrationem de Adaulfo presbiter comedo et de matrezina, de quarta tercia integra, et de IIIIª de Adaulfo presbiter integra.

Ariastre in hoc versiculo manus nostras confirmavimus.

Qui presentes fuerunt: ipso Donino ts.; Loverigo ts.; Tructemiro, Kedisilo, Ysmael presbiter.

Aloyto et filii mei nominibus Ysmael et Vitisclo qui sumus venditores de nostras hereditates ac vobis domno Cresconio preposito, et accepimus de vos pretio iusto. Et post hec impendiente paccato furtavimus inde duos quiniones quos iam vendideramus et vos in carta tenebatis. Et per vestros iudicatores pervenimus inde in monasterio Cellenove in presentia iudicum prepositum domno Munio et ma\u\rino domno Sandino, et aliorum iudicum per manum sagione sigila in veritate, et abemus pro lex cotica inquirere ipsos quiniones de ipsas vineas pro furto, et vos nostro domno remotus in nostra prehendidistis illum unum quinionem sengellum et illum unum duplatum.

Era XL V post Mª.

Aloytus et filii mei Ysmael et Vitisclo, in hac scriptura firmitatis manus nostras roboravimus (signum).

Qui presentes fuerunt: Oduario ts.; Framila ts.; Viliulfo Scemeniz ts.; Taman ts.; Vistremiro ts.;