Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

197
975[ 975 - 1011 ]*
Relación das adquisicións do prepósito Cresconio en Ansemil, Sandin e Mandriás e outros lugares.
TC, fols. 68v. - 70r.
In Dei nomine. Ego Aidio vobis domno Cresconio facio vobis cartam de hereditate quam abeo de benefactum et de muliere mea Framilli de villa quam vocitant sancta Maria de Ansemiri, et de sua ratione in Cellariolo sic vobis confirmamus medietatem de casas, torcularia, vineis, pomiferis, arbores fructuosas, terras cultas et incultas, vel quantum ad prestitum hominis est, sicut eam nos tenuimus de avios et parentes nostros. Item ego Aidio et uxor mea Framilli vobis domno Cresconio facio vobis cartam feci de benefactum medietatem inde vobis dedimus, et de illa medietate alia damus vobis inde IIIIam integram in casas, torcularia, terris, vineis, pomiferis, vel quantum ad prestitum hominis est, concedimus vobis inde IIIIam integram pro vestro renovo quam tenuimus in manus nostras, et non abui unde vobis illo complerem, et inter que dedistis et dimisistis mihi in pretio pro ipsa IIIIª vino modios centum. Item alia carta de Aydio et uxor sua Framilli quam vobis incartavit de sua villa IIIIª integra, unde desursum resonat medietatem de benefactum et postea de illa alia medietate IIIIª integra sic quod desursum resonat, et agora feci nobis alia carta de illa alia IIIIª, et est iam tota illa villa / incartata post vestra parte tota ab integro, quomodo illam abuimus de avorum et parentum nostrorum sive et de comparato, sic illam vobis vendimus atque concedimus in cellariolo, quantum nos ibi competet inter nostros germanos vel heredes et in villa de sancta Maria vel ubi eam potueritis invenire usque minima re, pro qua accepimus de nos in pretio cibaria modios X, armentios, vacca nigra obtima sive tertia, bove uno colore nigro quod nobis bene complacuit. In Dei nomine. Ego Froilo una cum filiis meis Beran et Elevua, facio vobis domno Cresconio kartulam venditionis de omni nostra hereditate quam abemus de avio meo Berulfo et de avia mea Elevua, sive et de parentes nostros Goyo et Froylo. Concedo vobis in ipsa villa vineam que iacet super domum de Vizo, et iacet ipsa vinea inter vineam de Lalli, et de alia parte vinea de Adulfo cum sua clausura et suas arbustas, manzanares IIas, cersales una integra et alia media. Ibidem in alia parte alia vinea unde abet Lalli medietatem, et vobis concedo illam aliam medietatem levat se inde ipsa vinea de termino de Adulfo et de Vizoy et fer usque ipsa de Lalli. Concedo vobis in ipsa hereditate domos, casas IIas, et meam rationem quam abeo in pumare subtus vestros domos sive et in illo ameneto IIIIª integra minus inde VIª vel ubicumque dividet de Ansemir et fer in illa carral antiqua, et de alia parte in domus de Lalli et iacet ipsa villa in villa quam nuncupant sancta Maria de Ansemiri. Omnes istas hereditas vobis vendimus atque concedimus pro qua accepimus de vos in pretio linteos IIos, cibaria et vino modios IIIIor, bove Iº in modios X, oves IIas, quam abebat in vestra casa a dare in manus de Vimara modios IIIIor, fiunt sub uno modios XX IIIIor. Item ego A\i\dio vobis domno Cresconio facio vobis domno Cresconio cartula de vinea mea propria, do vobis illa mediam pro qua dedisti mihi in pretio cibaria et vino et linteo, que nobis bene complacuit, et illa alia media do et dono vobis illam pro multo bono quod mihi facitis pro vestra anima. Concedo vobis illam totam ab integro quia dicet scriptura, Valet donatio sicut et emptio. Levat se de illa carral et fer in sauto de Lalli; concedimus vobis ipsam vineam ab integro totam. Ego Lalli et uxor mea Framilli vobis domno Cresconio, Vizoy et Adaulfo qui sumus personarios de nostros germanos, facimus vobis domno nostro cartulam de terra nostra propria, et iacet ipso pedazo de ipsa terra in villa quam dicunt sancta Maria de Ansemiri in loco predicto ad illam vestram vineam su rego qui discurrit de casa de Saviniano super illo ameneto. Vendimus ipsam terram pro que accepimus de vos in pretio pane et vino VIII modios. In Dei nomine. Ego Susanna Aspadio et Vistremiro filii mei, vobis domno Cresconio facimus cartulam de hereditate nostra propria que iacet in villa de Ansemiri in loco predicto ubi Senderico et Nunlo habitavit. Vendimus vobis de ipsa hereditate que fuit de Senderico et de Nunlo medietatem integram, et de VIª duas quintas, extra illos pedazos de terra quos vendidit Lalon a Savaano duos quartarios seminatura. Illa alia tota vendimus ab integro vobis, damus vobis in ipsa villa terras cultas vel incultas, pumares, cersales, figares, sautos, aquis aquarum, exitus montium, accessu vel recessu vel quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa, et iacet ipsa villa quomodo dividet per carraria antiqua que discurrit de Poleiares et plega ad sancta Maria, et de alia parte quomodo dividet cum villa de Ansemiri, et inde per villam de Raupario usque plegat in terminos de Poleiares quomodo dividet per omnes suos terminos antiquos. Sic eam vobis vendimus atque concedimus pro que accepimus de vos in pretio in pane et vino, et pannos, et vacca quod nobis dedistis in vestra casa de Bovatella V solidos, et IIIIor solidos et IIIIor modios / in hereditate quam comparastis de Dadila et de suos filios in villa que fuit de Penti. In Dei nomine. Ego Scarcila et uxor mea nomine Nandoy, Bronilli et Vizoy et Addaulfo, qui sumus personarios de nostros germanos Petro cum uxore sua vobis domno Cresconio, facimus vobis cartulam de nostra ratione quam abemus in ipso conclauso quod fuit de Senderico, levat se de vinea de Aidio et inde per sauto de Lalli, et tornat se per vineam de Berulfo et fer in carraria de vereda. Vendimus vobis ibidem vineas, pumares et domus nostram rationem ab integro, et alia larea que iacet super illa carral, et iacet iuxta illam quam vobis vendidit Aspadio et Vistramiro quartario Iº seminatura, pro qua accepimus de vos in pretio modios VII de cibaria, puzales VI de vino, linteos IIIIor. Ego Gemondo et uxor mea Recesvinda vobis domno Cresconio facimus vobis cartulam de hereditate nostra quam hic abemus iuxta vestros domos in villa quam dicunt Mandrianes. Damus vobis ibidem nostram rationem de illo casare et vinea que abuimus cum Ysmael per medium, unde vobis illam aliam medietatem abetis, quam iam vos in iure vestro tenetis. Et ego do et concedo vobis illam aliam meam medietatem cum aliis pomeriis quantum nos ibidem competet in ipso casare inter nostros heredes, propter actionem que nobis accidit de Gundisalvo et muliere sua et tota sua familia quod reclusit in sua casa, et devenimus inde ante vos in iuditio et agnovi me in veritate pro ipsa actione et dedi vobis proinde ofertione istam meam rationem de illo casare. Ego Lalli et uxor mea Framilli vobis domno Cresconio facio vobis cartulam de meo sauto proprio quem abemus in villa Ansemiri, in loco predicto ubi Berulfo habitavit vendimus vobis de ipso sauto medietatem integram, quomodo iacet in omni circuitu exceptis IIIes castanarios de Froilo, et IIIes zepos. Illam aliam medietatem ab integro vobis vendimus pro q\u\a accepimus de vos in pretio in pane et vino, et linteos modios XII que nobis bene complacuit. In Dei nomine. Ego Vimara et uxor mea Getina vobis domno Cresconio facimus vobis kartulam venditionis de vinea nostra propria quam abemus in villa que vocitant Mandrianes, ubi habitavit pater noster Florenzo. Concedimus vobis ipsam vineam ab integro adpretrata in modios XX. In Dei nomine. Ego Dadila una cum filiis meis nominibus Gunderigo, Bonimenzo, Laurenza vobis domno Cresconio facimus vobis cartulam venditionis de hereditate nostra propria quam abemus in villa quam dicunt Ansemiri, in loco predicto ubi Penti habitavit, vendimus vobis in ipsa villa pumares, terras, cersales, figares, saltos, vineam et nostram rationem in illas casas. Vendimus vobis in ipsa villas IIas VIas integras, et de VIª VIª extra Vª de Faquilo et extra clausa de Argifonso. Illa alia tota vobis vendimus nostra rationem ab integro quantum nos in ea competet inter nostros germanos vel heredes, pro qua accepimus de vos in pretio pane et vino, in bove et pannos solidos IIIIor, et modios IIIIor quod nobis bene complacuit. Ego Venero et germanos nostros Silone et Seniore, placuit nobis ut vobis domno Cresconio facimus vobis kartulam venditionis de vinea nostra propria que iacet in villa de Mandrianes in loco predicto inter vineas de Froyla IIIIª integra, et illas cersarias et suos fructuarios et de illo lovio VIIIª integra. Et dedistis nobis proinde aliam vineam que iacet iuxta ipsum lovium, et insuper inter panem et vinum quod nobis bene complacuit in modios VIII. In Dei nomine, ego Modario et Froylo, Gondoy et Cagito vobis domno Cresconio facimus vobis kartulam venditionis de hereditate nostra propria quam abemus de parentibus nostris Ysmael et Meraga, et iacet ipsa villa in Mandrianes. Vendimus vobis in ipsa villa terras cultas vel incultas, vineas, pumares, cersales, saltos, petras mobiles vel inmobiles, aquas cursiles vel incursiles, montes, fontes, pascuis, paludibus, accessu vel recessu // et nostram rationem in illo casare ubi Gundisalvo habitavit ubicumque illam potueritis invenire, pro qua accepimus de vos in pretio pane et vino, pannos, bove, solidos IIIIor, et modios IIIIor, que nobis bene complacuit. In Dei nomine. Ego Guimiro et uxor mea Guldregoto et filii mei, vobis domno Cresconio facimus vobis kartulam venditionis de omni mea villa vel hereditatem medietatem ex integro, in villa de Ansemiri cum aliis locis et villas quas nuncupant in Cellariolos et in Moraria. Vendimus vobis medietatem pro huius incommuniatione, et fuerunt ipsas hereditates et ipsas villas de avios nostros nominibus, Cresses et Requilli, sive et de nostros parentes Vidramiro et Modilli, simul et de nostras comparatas seu et omne nostrum laborem quod ibidem est. Vendimus vobis in homnibus domos omnem utensilia, lagare, terras, vineas, pomeriis, arbores fructuosas vel infructuosas, montes, aquis, petris, accessu vel recessu, cum omnibus eductibus suis et limitibus et terminum antiquis, sesegas molinarum destructas etiam alio molino qui ibidem est bene constutto in ipso flumine Sorice, extra casare quem tenebant nostri filii Creses, Framilli et Froylo. Etiam et aliam venditionem quod iam vobis fecimus, unde accepimus de vos pretio iusto de renovo quod vobis debebamus. Id est in agro de Cauneto cum eorum pomeriis et aliis arboribus fructuosis serente semente modio Iº. Omnia que in iure nostro est extra quod in alias partes vendimus de omnibus medietatem integram vobis vendimus atque concedimus. Et accepimus de vos in pretio id est in solidos IIIIor boves et IIIIor modios, bove Iº colore lauro, vacca marcena medietatem in ea, pannos laneos in modios X, in cibaria et vino modios XIIIIor, et alio modio de vino, in aderato et definito que recepimus de vos modios XL1. Ego Fonsi et uxor mea Unilli vobis domno Cresconio, facio vobis cartulam venditionis de vinea mea propria quam plantavi in Sandini, vendo vobis inde IIIIª integra, et villam quam abui de comparatella et iacet ipsa villa in Mandrianes sub illa [prenominata], et levat se de termino de Mundino, et inde fer in termino de Egilo per illo vallato, et inde per illam nugariam et inde villo fonte, et inde in illa presa in termino de Godegeva, et inde per terminum de Santemiri, et fer in vallato de Cemondo, et inde per terminorum de Cemondo, et fer in devesa de Mundino, larea de terra de Segestro super vallato de Scemiri, fontes duos de Barrario. Do vobis casas, perfia vel quantum ad prestitum hominis est, intrinsecus domorum, et aditio vobis ibidem agrum qui fuit de domno Barva qui iacet ad illas pennellas in Mandrianes, cersarias IIIIor, manzanarias IIas, castanarios IIos, sextas vendo vobis illos cum ista hereditate que de sursum resonat pro qua accepimus de vos in pretio vaccam cum sua filia in XXV modios, et vino quod vobis abui ad complere de vestro capitale modios XLª2V. Et ibi inquirite hereditatem de Mundino que ad mi frater Cresconio dedit, vineas cum suas arbores suo quinione, quod ibi abui ad integrum mihi ille dedit pro qua ei pretium dedimus, et adhuc nobis cartam non fecit, dedimus ei panem et vinum linteos tres. Ego Teodemiro et uxor mea Aragunti, vobis domno Cresconio preposito facimus vobis cartulam de hereditate nostra propria quam abemus de avorum et parentum nostrorum simul et de nostro comparato sive et de nostro fundato in vineas, pumares, figares, amexinares, castaniares, terras cultas vel incultas, arbores fructuosas vel infructuosas, aquis aquarum, exitus montium, accessu vel recessu. Concedimus vobis de ipsa hereditate apretiata in XV modios, et iacet ipsa villa in loco predicto in villa quam vocitant Mandrianes iuxta vocabulo sancto Petro, et accepimus de vos in pretio proinde bovem in XV modios, quam mihi dedistis pro adsezone et pro mea nugalia desperivit mihi ille de mauros.

* Esta longa relación de adquisicións por parte de Cresconio non leva data, polo que lle atribuímos unha cronoloxía que se corresponde coa da presencia na documentación de Celanova do propio Cresconio.

1 L aspado.

2 L aspado.