Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

208
842/ 01 / 24
O abade Astrulfo, sobriño e sucesor do abade Don Senior- que fundara as igrexas de Santa María en Berredo, de Santa María en Lausato, de Santa Uxía en Portum Abbatis, San Martín e San Román respectivamente nas ribeiras do Miño e a de Santiago de Lauredo, en tempos do rei Don Alfonso II e do obispo Adulfo - cabeza dunha federación monástica dota de todo o necesario as igrexas que compoñen dita congregación. Por outra banda, reitérase a obriga de respecta-la autoridade do abade, para evitar casos como o citado neste diploma e protagonizado por Astragundia.
TC, fols. 74v.-75r.

Ed. por FLORIANO, A, Diplomática española del período astur, Oviedo, 1949, Vol. I, doc. 46, 211-2131

Christus. In nomine Domini nostri Ihesu Christi et Salvatoris nostri, fundavit eclesiam sancte Marie pater noster domnus Senior abbas in locum qui dicitur Lurreto super flumen qui vocitatus est Mineus et squalidavit et fecit vineas et casas multas, una cum fratribus et sororibus qui conversi in agonem Christi propter Deum ad illum venerunt tam qui adsunt hodie, quam qui iam fuerunt. Fundaverunt ipsas domos et eclesias in sua proprietate quantum suas vel de suos fratres comprehendit a loca, et fundavit aliam eclesiam que est sita in locum qui dicitur Lausata, et aliam eclesiam que vocatur Sancta Eugenia ad portum ipsius abbatis Senioris et cum suos fratres prehendidit locum antiquum, et eclesiam Sancti Martini que ibi sita erat ex more antiquo, et fundavit eclesiam Sancti Martini in villas antiquas super ripam Minei, et fundavit domum Sancti Iacobi in locum qui dicitur Laureto in valle Saviniani et Sancti Salvatoris. Et omniorum ipsarum eclesiarum ex sua obtatione sacravit domnus Adulfus episcope tempore domnissimi Adefonsi principis et obtinuit per multa curricula annorum una cum sobrinis suis Bellarifonso presbitero et Astrulfo abbate. Mortuoque domno Seniore abbate, reliquit omnia ipsa loca suo sobrino Bellarifonso et Astrulfo, vel ad omnes suos fratres, quibus pertinebant ipsas eclesias et ipsa loca vel omnia domni Seniori abbati quicquid abuerat. Et fuit Bellarifonso presbiter abbas super omnia ipsa loca, et super omnes fratres tam qui sunt quam qui iam processerunt, et abuit per multa cuuricula annorum. Et venerunt multi exconfessione in ipsa monasteria. Mortuoque Bellarifonso sobrino domni Senioris abbatis, reliquit ipsas eclesias germano suo Astrulfo, et constituit eum abbate super omnia ipsa loca et super omnes fratres, tam illis qui primiter ibidem fuerant quam qui cottidie ad Deum in agone Christi veniebant. Ego Astrulfus abbas licet indignus testor et confirmo patrinorum meorum domine Sancte Marie et genitricis Domini mei Ihesu Christi, cuius baselica rata sita est in locum Barrato, et locum in Lausato, et locum ad Portum abbatis Sancte Eugenie, et eclesiam sancti Martini ibidem in ripa Minei, et eclesia sancti Romani super ripam Minei, et eclesiam sancti Iacobi in Laureto. In Christi nomine ego Astrulfus indignus abbas una cum fratribus meis qui //in agone Christi sunt ex confessione per regulam traditi de tempore domni patris et Senioris abbati vel qui postea venerunt ad monasterium et ad nostram congregationem qui subtus scripturi vel signa facturi sunt testamentum facio Sancte Marie, et ad omnes ipsas eclesias supranominatas dono atque concedo omnia servitia de ipsas eclesias: ministeria eclesiarum ipsarum, vela et omnes libros, et omnia ornamenta, villas, villares, terras, saltos, vineas, pumares, ficulneas, accessus vel recessus, piscarias et quicquid squalidavit domnus Seniorinus tius meis vel sui fratres. Et ego et meus germanus Bellarifonsus concedo atque contestor Deo et eclesiarum ipsarum ut nullus se presumat exinde aufferre vel prehendere, vel ingressum facere, nec laicus neque monachus, ni qui venerit in Christi agone per gradum confessionis vel per voluntatem abbatis vel fratrum secundum textum regule, et sua patrum auctoritas sanxit, quia et illi qui hodie mecum sunt in uno cenobio presbiteri, clerici, et Deo vote, quorum nomina hec sunt: Hyliedurus presbiter, Mirone, Rakericus, Solmirus presbiter, Vistremirus, Dactus, Ansuctus clericus, Fredericus, Ardaldus presbiter, Randulfus presbiter, Serotinus clericus, Leovildi, ancilla Dei Hermesinda, Guisenda vel alii plures quorum nomina longum scribere est, et Spasanda. De Astragundia detestamur omnia ipsarum eclesiarum ut abeat qui venerit ad gradum confessionis, qui vero ex istis vel aliis qui adhuc venerint per superbiam ingredi ausus fuerit, vel sine consensu nostrum vel istor inde portionem non accipiat, et qui talia ausus fuerit agere, vel ibidem ingredere sine consensu fratrum istorum coactus a legibus vel iudicibus quantum inde abstulerit geminatus penitentiam agat diebus ad ostium eclesie quantum abstulerit, et extraneus sit a fide catholica et a sancta communione, et cum Iuda traditore abeat portionem. Pater et Filius et Spiritu Sanctus Trinitas inseparabilis. Et pater meus domnus Senior abbas, et Bellarifonsus abbas. Et ego Astrulfus indignus abbas maledicimus cum qui alia ausus fuerit facere confusus permaneat. Et ego quod contestor per Deum Patremet genitum Filium et Spiritum Sanctum ab utroque procedentem quia nunquam contra hoc factum venturus ero ad irrumpendum, sit pax amen.

Facta kartula testamenti eclesie die VIIII kalendas Februarias. Era D CCC XLXL. Regnante domnissimo Ranemiro principe.

Sub Christi nomine ego Astrulfus abbas in hoc testamentum eclesie quod fieri volui et elegi et relegendo cognovi.

1 Tanto Floriano coma Sáez, de quen o primeiro toma a transcrición do presente diploma, dubidan da súa autenticidade. Floriano fai fincapé na “distribución extraña, un conteniro textual heterogéneo y una redacción que difiere notablemente del tono jurídico de los diplomas contemporáneos”; Cfr. FLORIANO, A., op. cit., 214.