Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

301
1007/ 10 / 26

Sendino, Martiño e Ermiario, curmáns e confratres spiritales de Celanova, fanlle ó mosteiro en cuestión e ó abade Aloito, unha doazón con reserva do usufructo de varias herdades, e a igrexa de San Fiz de Villarei na Limia.

TC, fols. 117r. - 117v.

In nomine Dei altissimi et miseratoris Ihesu Christi. Hec nos indignos et confratres spiritales in unum locum habitantes de domo sancti Salvatoris monasterii Cellenove, servus servorum Dei et primus congermanus Sandinus sacerdos et conversus, simul Martinus diaconus et Ermiarius sacerdos, una cum consilio et convenientia fratrum nostrorum de ipsum locum sanctum. Denique placuit enim nobis et spontanea nostra voluntate accessit non quoacte sed spontanee, non inuttus sed volumptarie sed cum corde puro et mente devota advenit nobis propria nostra voluntas et propter quod dicit in scripturis, De omnem rem quod vobis Dominus dedit date et dabitur vobis, et iterum Tua sunt omnia que de manu tua accepimus damus tibi, et in alio loco dicit, Qui plus amat patrem aut matrem, aurum argentum vel cetera que in mundo sunt non est me dignus. Obinde pro tale actio accessit vobis bene volumptas ut concederemus ad domus Domini sancti Salvatoris et monasterii Cellenove et vobis domni et patri Aloiti abbati et fratribus qui ibidem decurrentes pro remedium animarum nostrarum et de avorum et parentorum nostrorum hereditates quos ineci et sic de curia heredentia, in territorio Limie loco predicto / Villarei. Damus vobis ibidem inprimis domus eclesie sancti Felici quos primiter ea fundavit et edificavit tius noster Arias sacerdos, et ego frater Sandinus do adque concedo ibidem vobis meas hereditates sic de avolengo quomodo et de parentela etiam de comparato vel mutato ab integro prenominatas, id sunt hereditate que fuit de iermana mea Elenes quos abui cambiata et comparata, hereditates quos abui de iermana mea Gotina quos abui comparata, hereditate quos abeo de avio nostro Adaulfo comparata ab integro, hereditates quod fuit de avia nostra Elina ab integra, hereditate quos fuit de tia nostra Sencia quos abeo comparata de suos filios ab integro. Etiam nos Martinus et Ermiarius, prolis Eroni, sic damus ibidem adque concedimus hereditates de genitorum nostrorum nostras porciones ab integro, sic et portionem de iermano nostro Vermudo ab integro, etiam et portione de germano nostro Mirone quos abemus comparato ab integro, hereditate de frater Iusto et illa alia comparavimus de monasterii Seirolo ubi eam testavit suo pater Adaulfo quos testavit vobis ad monasterio, hereditate quos comparavimus de Munio Fofiniz et de suos iermanos ab integro, hereditate quos comparavimus de Munio Cerrakiz ab integro, hereditate quos abuimus comparata et contramutata de fratres de sancto Stephano ab integro, casare quos comparavimus de Gontemiro ab integro, etiam et si aduc cum Dei adiutorium et ibidem potuerimus haucmentare vel ganare usque ad obitum nostrum maneant post parte ipsius monasterii integras inlibatasque costituat. Nempe etenim sic adicimus vobis ibidem omnem nostram criacionem quos abuimus de avorum vel genitorum nostrorum, unde et ipsas here\di\tates abuimus per colmellus vel divisiones. Servata tamen rationem ut in vita nostra tamdiu vixerimus, teneamus et possideamus hec omnia iuri nostro pro stipendium nostrum sana et integra post parte ipsius monasterii ut ex nobis non abeant licitum, nec vendendi nec donandi in alia parte sed qui quit ex nobis primis advenit obitum, illi qui restaverit teneat hec omnia iuri suo et abeat illos alios in memoria in votibus vespertinis sacrificiis, elemosinis et luminaribus. Et post obitum vero nostrum tornet se hec omnia iam suprataxata, maneat post parte ipsius monasterii Cellenove ubi corpus nostrum humatus fuerit et ibi deserviat. Hec omnia in memoria nostra perpetualiter hii ut abeant inde servis Dei ibi habitantibus temporale subsidium, et nobis ante Deum premium inconvulsum. Et hec factum nostrum in cunctis diebus plenam obtineat firmitatis roborem. Si quis tamen quod fieri non credimus et fieri nullatenus oportet, ut aliquis homo contra hunc factum nostrum ad inrumpendum venerit vel malivole dissolvendum venire temptaverit quisquis ille fuerit, inprimis sit extraneus a participacione altaris et non videat hortum surgentis aurore et retro convertatur et in finem ululanter animam exaletur et cum Iuda proditore partem habeat in eterna dampnatione et tunc pectet vel pariet post parte vestra in quantum infringere vel inquietare voluerit duplatum, et post parte rege, comite vel iudice qui illa terra imperaverit alit tantum, in hanc scripturam testamenti in perpetuum obtineat firmitatis roborem.

Facta kartula firmitatis VIIº kalendas Novembris. Era decies centena et XLV.

Sandinus una cum iermanus meos Ermarius et Martinus, in hanc scriptura a nos facta quam fieri elegimus, manus nostras proprias roborem iniecimus et nusquam invellere permittimus (signum).

(1ª columna:) Munius conversus cfr.- Erus conversus cfr.- Fagildus conversus cfr.- Sisnandus conversus cfr.

(2ª columna:) Teodemirus conversus cfr.- Vimara conversus cfr.- Guntinus conversus cfr.- Manilla conversus cfr.

(3ª columna:) Sarracino ts.- Salomon ts

1.- Songemiro ts.- Ruderico ts.

(4ª columna:) Fafila ts.- Vistremiro ts.- Gundesindo ts.- Leovegildo ts.- Ranimiro ts.

Egilanem sacerdos quod vidi manu propria notuit.

1 O “s” de Salomón está escrita ó revés.