Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

302
1086/ 03 / 28
Menendo Alvaroniz, servorum Domini servus, dóalle, reservándose o dereito de usufructo perante a súa vida, a Celanova tódala súa herdade na que se inclúen homines de criatione vel libertos et ancillas.
TC, fol. 118r.
In1 nomine Domini et Salvatoris mei Ihesu Christi, in cuius nomine monasterium vel aula constructum est territorio Bubalo vocabulo Cellanova, ad crepidine montis Leporario. Et Pelagius abba qui nunc in ipso loco sancto preest, Menindus filius Alvaroni salutem. Sana mente sanoque consilio desiderium meum in omnibus implere cupiens dum me dono divinitatis integra meritis sanitatem conspicio, et humane condicionis fragilitatem per omnia metuens, ne forte subitanea morte preventus desiderio que cordis meis sunt alligata implere non valeam, testamentum meum condidi; scribendum ditavi ut ego umillimus hac pusillus servorum Domini servus iam supradictus Menindus, darem adque concederem de omnem hereditatem meam tam de comparato quam etiam et de avolentia, sive homines de creatione vel libertos et ancillas quantum subterius calamo conscribimus, homnia post parte ipsius prephate monasterii permaneat firmiter ut exinde servus Dei habeant temporale subsidium et ego ante Deum premium inconvulsum. Id sunt hereditates iusta portum quod dicit Gudestei, vocabulo eclesie sancta Maria. Adicio etiam et aliam villam que iacet inter ipso Lutrio et Savariz nomine Albam. In ripa de Deva alia villa Talatro subtus ecclesie sancto Iusto cum sua piscaria de Bibella IIIIª, et alia piscaria que super ipsa est sic quarta. In ripa de Limia villa quam dicunt Villar et iacet subtus ecclesia sancto Petro de Mokeimes media. Et contramutavimus ea cum Geloyra Suariz pro alia in monumenta iusta Corleto et sancta Maria de Luzenza. Hic in Villar villa quos fuit de domna Dorotea ex ea Vª. Adicio etenim de criatione Leovegildo de filios de patre Vimaraz medios, et sunt in Lutrio. Filios de Salvator Vimaraz medios sic in Lutrio. Omnia hec superius scripta et memorata post parte monasterii Cellenove sit concessa et confirmata, ratione tamen servata ut teneam omnia hec in mea vita, post discessum vero meum hac testamento quod fieri elegi plenam post ipsius monasterii habeat roborem exceptis si mihi diem advenerit ut habitum regularem et opera sancta in eodem loco deserviam, ex ipso die hunc testamentum de iuri meo in iure monasterio seiant. Et si quis aliquis omnis omnino propinquis aut extraneis de loco sancto auferre conaverit de has hereditates sive de criatione, sit anathematus et cum Iuda proditore habeat participium in eterna damnatione, et post parte monasterii pariet tantum quantum infringere conaverit simplum et post parte regis auri libras IIas.

Factum testamentum V kalendas Setembris. Era M C XXIIII.

Ego Menendus in hac testamentum que gratanter animo decrevi et fieri iussi manu mea roboro (signum).

Qui presentes fuerunt: Gundesindo ts. Frater Busiano ts. Gamirus ts. Pelagius ts.

(1ª columna:) Didacus cfr.- Ero Fieliz cfr.- Roderico Gudesteiz cfr.- Vestremiro Petriz cfr.- Afonso Menindiz cfr.

(2ª columna:) Iohanne Oduarii cfr.- Pelagio Petriz cfr.- Pelagio Abdoni cfr.- Odinus Hismaheliz cfr.- Pelagio presbiter cfr.

(3ª columna:) Petrus presbiter cfr.- Didacus presbiter cfr.- Eirigus presbiter cfr.- Emilianus presbiter cfr.- Pelagius presbiterbiter.- Petrus diaconus cfr.- Item Pelagius diaconus cfr.- Arias clericus cfr.

GUIMUNDUS NOTUIT (signum).

1 Inicial negra con engadidos en vermello. Rematada na súa parte inferior por unha cabeza astada.