Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

34
1025/ 03 / 27

Armentario coa súa muller e fillos, donan a Vimara Kagitiz unha herdade que teñen na villa de Villarino, como agredecemento pola axuda que lles prestou Vimara Kagitiz fronte ás violencias e presións de dona Lupa e os seus fillos, que mandaban naquela terra.

TC, fols. 17r. - 17v.

In Dei nomine. Ego Armentario et uxor mea Sindila, una cum filiis nostris, vobis Vimara Kagitici, placuit nobis per bonam pacis voluntatem ut faceremus vobis cartulam confirmationis, sicut et facimus de hereditate nostra propria quam habemus de avorum nostrorum quorundam et parentum nostrorum, nominibus pater nostro Eldemiro. Et iacet ipsa hereditas subtus monte Veimes discurrente rivulo Vanate, in loco predicto in villa quam vocitant Villarino. Damus et concedimus vobis in ipsam villam casas, torcular, vineas, mançaneiras, saltos et omnes arbustas quantas ad prestitas homines sunt, terras fructuosas vel infructuosas, montes, fontes, aquas aquarum cum ductibus earum, accessu ac recessu vel quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa, quintam portionem vobis inde concedimus quantam me competit inter meos germanos vel heredes, et dividet ipsa hereditas per terminum de Villela et inde per terminum de Rubiales, et de alia parte per villam de Sordos, et inde per terminum de Monte Longo, et inde per terminum de Asmanus. Damus vobis illam atque concedimus ut abeatis vos et omnis posteritas vestra, vel ad quem vos alinquere volueritis, pro que eiecistis nos de manus de domna Lupa et de suos filios, qui imperabant nos sine termino et faciebant nobis male cottidie, quantum non potueramus nos iam subportare, et misestis pro nobis alium hominem qui complesset suo capitale et insuper ad confirmandum cartam dedistis nobis Ve modios in precio placabile quod nobis bene complacuit. Ita ut de hodie et tempore sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa, et in iure vestro sit tradita atque confirmata, et vobis perpetim abitura. Si quis tamem, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc kartulam confirmationis ad inrumpendum venerit vel venerimus, aut nos aut filii nostri vel nepti, aut aliquis de propinquis vestris vel extraneis, pariet vobis ipsam hereditatem duplatam vel quantum ad vos fuerit meliorata, et insuper post partem regie vel comes qui in illa terra imperaverit in Xm boves.

Facta kartula confirmationis VIº kalendas Aprilis. Era Millesima LXIII.

Armentario et uxor mea Sindilo cum filiis nostris in hanc / kartulam confirmationis manus nostras roboramus.

Qui testes fuerunt: Petro Sangici ts. Sedeus Alvarici ts. Munnio Cersarici ts. Anseto ts. Vistremiro ts. Lodofredo ts. Sambati ts. Sempronio ts.

Godefredus qui notuit.