Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

368
975(975 - 1009)*
Inventario de parte das compras efectuadas por Cresconio.
TC, fols. 136r.-138v.

Inventario de hereditates quos fecit prepositus Cresconius de multas partes. Ego Munio Ovecoz et uxor mea et filiis meis do vobis domno Cresconio villa mea propria quos mihi pariarunt illa mulier Andilo et filiis suis Daniel et Froila pro meos cavallos que mihi furtarunt et de mihi ipsa mulier Andilo sua medietate de sua villa quos habuit de avios et parentes suos simul et de suo comparato quam etiam et de suo ganato. Et de illa alia medietatem duas rationes de suos filios nominibus Daniel et Froila ideo in domos, perfia, torcular, vineas, pumares et illa vinea maior iuxta casa tota integra, ceresares, figares, nugares, amexinares, sautos, terras cultas vel incultas, exitus montium, accessu vel regressu, aquis aquarum cum aductibus et prestationibus suis seu et sesegas molinarum vel quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa et accepimus nos precio id est cavallos III, uno de boves XV, alio de boves V, illo tercio de boves VII, argento solidos XVIII, arienzos VII pelle de VIII linteos. Et ego Ysydoro monaco, concedo vobis domno Cresconio mea ratione in illa villa quod vobis dedit Munio Ovecoz quod fuit de parentes meos Gundisalvo et Andilo. Do vobis ibidem mea ratione ab integro quantum me ibidem competet inter meos iermanos in domos, torcularia, perfia, veneis, pomiferis, figares, nugares, amexinares, ceresales, terras arruptas vel inruptas, exitus montium, accessu vel regressu, aquis aquarum cum aductibus et prestationibus suis per omnes terminos antiquos pro illo cavallo qui furtavit data per meo mandato et misere me proinde in iudicio, et mandavit mihi lex gotica ut pariasset illo homine et ipso cavallo et non abuit quod pariare et annuit mihi mea voluntas ut fecisset vobis domno Cresconio cartula de ista mea ratione sicut et facio quantum me ibidem inter meos iermanos et fuit illo cavallo de Munio Ovecoz. Et ego frater Ranemondo et iermano meo Froila vobis domno Cresconio damus vobis vinea nostra propria que habemus de parentes nostros, Gundisalvo et Andilo et iacet ipsa vinea ad ipsa porta, in ipsos domos de Gundisalvo super alias vineas nostras; et est ipsa vinea in villa quod dicent Bellezi iuxta vocabulo sancte Micael. Donamus vobis ipsa vinea ab integro, abeatis ea de nostro dado et quid inde facere volueritis liberam in Dei nomine abeatis potestatem. Item ego frater Ranemondo adicio vobis domno Cresconio ibidem alia mea vinea propria ubi parentes nostros habitant et fundavit ego ipsa vinea per manu propria levat se ipsa vinea de Sibiato de Lama et inde vadit susu per clausura et feret in illas vestras casas et tornat se per succo de illa vinea que iam vobis dedimus et feret in cepo de illo castanario qui stat in illo succo; ipsa vinea ab integro vobis ea concedimus pro precio quod abebamus a dare in X boves. Ego Ermesinda una cum iermanas meas Faquina, Gutina, Froilo vobis domno Cresconius vendimus vobis vinea nostra propria qui iacet sub domus de Donon et super domus de Leovesindo per illo succo de Recemiro et tornat se per succo de Leovesindo; concedimus vobis ipsa vinea ab integro cum suas arbores et omne sua prestantia pro que accepimus de vos precio inter vino et cibaria sub uno modios XX et III. Ego Gumaro et uxor mea Trodilli vobis domno Cresconio vendimus vinea nostra propria que iacet in villa de Sumeso in loco predicto subtus domun de Donon quomodo est conclusa cum suas arbores in omnique giro omnia ab integro vobis vendimus adque concedimus et accepimus de vos precio in panem triigo, centeno, milio, vino sub uno modios VIII. Ego Fredenando vobis domno Cresconio vendo vobis hereditatem qui fuit de Amico et de Columba et iacet ipsa hereditate in villa de Submeso in loco predicto in villa que fuit de tio Gundemaro. Damus vobis in ipsa villa casa apreciata de modios III et in illo quintanario et illa alia pariere in quartarios VI et de illo lovio que iacet sub illa quintana medietate integra in quartarios II. Et alia terra que iacet in illo viniale apreciata in modios uno / sub (...)1 precio in modios VIes et dedimus vobis eam pro illa sizera que nobis tulistis de capite.

In Dei nomine. Ego Bellendo una cum filiis meis Donon, Stefano, Argenilli a vobis domno Cresconio facimus vobis cartula vendicionis de vinea nostra propria que habeo in villa quod vocitant Submeso in loco predicto in ipsa vinea que iacet sub meo domo sub illa carral et vadit per illa clausura et fingit se in alia clausura de vinea de Vistremiro et tornat per illa clausura de iusu perfondo et figit se in vinea de Ri\ci\onda et tornat per illos marcos in capo de illa leira et figet se in illa carral. Damus vobis de ipsa vinea duas rationes integras et damus vobis illa devesa que iacet in ripa de rivulo Sorga quomodo vadit per illa2 abrasa et figit se in carral et de alia parte torna per illos marcos et vadit usque ad rio. Damus vobis ipsas duas rationes de illa vinea et de illa devesa tota ab integro pro que accepimus de vos precio in panem, triigo, centeno, vino, panos, res sub uno modios XXX. Item Bellendo vobis domno Cresconio vendimus vobis devesa nostra propria que habemus in villa de Sumeso in loco predicto iuxta illo autario in ripa de Sorga levat se de agro de Merla et feret in devesa de Suario et vestra. Damus vobis de ipsa devesa IIIª integra pro que accepimus precio placibile modios VI quartarios II.Item ego Meola adicio vobis domno Cresconio ibidem in ripa devesa mea ratione IIIª integra alia tamania quomodo et illa de Bellendo que vobis vendidit. Do vobis pro intentione que habeo cum Bellendo et do vobis illa in iudicato. Ego Armentario Gundisalviz et uxor mea Gutina vobis domno Cresconio vendimus vobis vinea nostra propria que habemus in villa de Sumeso. Vendimus vobis de ipsa vinea IIIIª integra que fuit de pater meo Gundisalvo unde vobis iam habetis illa media vendimus vobis illa media pro que nos accepimus de vos precio vino et sizera modios IIIIor et quartarios II. In Dei nomine. Ego Sendulfo monaco vobis domno Cresconio vendo vobis vinea mea propria que habeo de avia mea Regesili et habuit illa comparata de Trasoi et de Berilli et iacet ipsa vinea in locum predictum in villa que dicent Submeso levat se de succu de domno Lubia et vai per succu de Speciosa et feret in illo sibiato de illa eira et torna per illa cersaria soldare et per illa figaria et inde per succu de domna Lubia et feret in vestra vinea. Et alio quinione qui iacet iuxta illo vallato de domno Lubia et feret in illa figaria et tornat se per succu de domno Lubia et figet se in vestra vinea. Vendimus vobis ipsas vineas ab integro pro que accepimus de vos precio modios XXX.Ego frater Baltario vobis domno Cresconio vendimus vobis vineas nostras proprias que habemus in villa de Submeso in loco predicto in illa vinea que iacet subtus domum de Donon levat se de succu de domno Pelagio episcopo de sua vinea in giro cum suo conclauso. Damus vobis de ipsa vinea IIIIª integra et in alio loco super casa de Bellendo illo lovio cum sua vin\e\a. Damus vobis illo levat se de illa casa et feret in vinea de Gundemaro de ali\a\ parte per succo de Ermesinda et inde per illo sipiato. Et alia vinea ad casa de Gundemaro, levat se de illa colina et vai per succo de Daniel ipsa vinea cum suo conclauso. Damus vobis ipsas vineas ad integro in vestro iudicato pro ipsa sententia que habuimus cum Semeson. Sunt ipsas vineas que vobis dedimus apreciatas in modios XXX et uno.Item Bellendo vobis domno Cresconio converso do vobis vinea mea propria que habeo in villa de Sumeso in loco predicto iuxta illa casa et illo lovio et vai per illa carrale et per illa nesperaria et feret in vestro succo et in succo de Ricionda. Damus vobis ipsa vinea ab integro per illa intemtione que habavimus cum Amigo damus vobis in iudicato in modios VIII. Ego Amigo et uxor mea Columba vobis domno Cresconio facimus vobis cartula vendicionis de vinea nostra propria que habemus in villa de Submesso in loco predicto in illa vinea que iacet testes illa quintana ipsa vinea habeo illa cum Venario; do vobis inde ego illa medietate ab integro adpreciata // in modios III. Et damus vobis ipsa vinea in vestro iudicato per illa intentione que habui cum Fredenando. Ego Daniel vobis domno Cresconio facio vobis cartula de hereditate mea propria quos habeo in villa quos vocitant Submesso et habuit ipsa villa de suo comparato tamen de suo ganato in loco predicto id est3 ipsa vinea que est conclusa ad casa de Donon IIIIª porcione integra extra ratione que est de Donon. Item alia vinea qui iacet sub casa de Sundulfo quos fuit de Birla IIIª portione integra per omnes s\u\os terminos. Id est alia vinea quos iacet in Rovoredo medietate de ipsa vinea quomodo est conclusa in omnique giro. Alio casale quos fuit de Billa circa domum Sendulfi de ipso casare cum exitum IIIIª portione integra cum suas petras. Alio agro quos iacet in Rovoredo de ipsa ratione de Billa tercia portione integra de alio pumare quos iacet in ripa de Sorga de illa ratione de Billa IIIª integra. Alia terra de Vimale de illa ratione de Billa IIIª integra de illa alia larea quos iacet super rivulo Sorice quos vocitant Bustelo de ipsa ratione de Billa IIIª portione integra. Omnia ista hereditas fuit contramutata dedit pro illa domno Cresconio ad Daniel al\i\a villa in Belleci. Idem Isidoro monaco vobis domno Cresconio converso facio vobis cartula vendicionis de meo casare proprio quos habeo de patre meo Gundisalvo. Et iacet ipso casare circa domum eclesie sancto Michael cum suas casa et cum suas vites et quomodo est conclusa in omnique giro ab integro vobis vendo adque concedo pro poldro bono et obtimo que de vos accepit que mihi placabile fuit. In Dei nomine. Ego Columba vobis domno Cresconio confeso facio vobis cartula vendicionis de terra mea propria que habeo in villa que vocitant Someso in loco predicto sub illa ripa et feret in illo succo domnico semente seminatura sestario III et mea ratione in illas ma\za\narias de IIIª medietate integra et de alia IIIIª integra et media sit mea ratione quomodo et de meos iermanos. Damus vobis ipso agro et ipsas mazanarias pro vestro renovo que habuit a dare Columba in vestra casa, triigo quartarios V et una (eminam).Item ego Bellendo et uxor mea Emilo et filiis nostris vobis domno Cresconio confesso facimus vobis cartula de vinea nostra que habemus comparata de Froila Cartemiriz, et iacet ipsa vinea in loco predicto in villa de Orga et est ipsa vin\e\a prope domo mea sua lovio et figet se in carraria qui discurre ad eclesie et inde per sepe quomodo include inter ambas casas et vai per illo vallatare et figit se in vinea de Donon de alia parte per illas cersarias de ipsa vinea medietate integra inde vobis do adque concedo pro actio que feci ad Amigo Zaraquiz et non habui que vobis pariare et dedit ipsa inidigato (sic) et medi\e\tate de illas ceresarias. Ego Recemiro et uxor mea Ricionda vobis domno Cresconio facio vobis cartula vendicionis de vinea propria que habemus in villa de Sumeso iacet ipsa vinea in loco predicto super ille carrale inter vestras vineas et sua ceresaria et sua ratione in illa nesperaria pro que accepimus de vos precio uno linteo adpreciato in modios III. Ego Suario et uxor mea Lili vobis domno Cresconio confeso facimus vobis cartula vendicionis de vinea propria que habeo in villa quod vocitant Buvatella et habemus ipsa venia quem dedit vobis Venario per manu de saione nomine Fredenando et iacet ipsa vinea in loco predicto iuxta illo lagare et ferit per illo carrale et per illos marcos, ipsas vineas cum suas ceresarias ad integro ad vobis concedimus et accepimus de vos precio modios III. In Dei nomine ego Donon et Bellendo qui sumus fideiussores de Gondemaro et de sua mulier Gogilli pro illo vino que habuit ad dare ad Stephano sestarios V et misit nobis fiadores proinde facimus vobis cartula de sua hereditate que nobis in verbo posuit et iacet ipsa hereditate in loco predicto in ipso quintanario de Gondemaro cum suos paritenarios et con suo lovio et suas mazanarias et alio petazo de terra seminatura quartario Iº que iacet sub illo pamare de Lovesindo pro que accepimus inde precio modios II et quartarios II de vino. Ego Stephano vobis domno Cresconio do vobis alia /4 ratione pro Asileva illo quintanario medio cum suas partes et cum suo lovio medio et cum suo ortale et cum suo pumare et cum sua figare media pro uno que inictus habuit a dare et non habuit mihi unde illo complere modios II et proinde confirmo ego Stephano illa hereditate. Et ego Merla et Ermesinda facimus vobis cartula vendicionis de vinea nostra propria quem habemus de parentibus. Damus vobis de illas vineas qui sunt sud unas iuxta casa de Vestremiro quomodo illas habemus de iusi et de susu medietate integra cum suas arbores et cum suo pedazo callvo et accepimus de vos precio in panem et vino in modios XV et quartarios II. Ego Donone et Truisenda vobis domno Cresconio confeso facimus vobis cartula vendicionis de vinea que fuit de Gondemaro et de Trudili in villa que dicent Someso territorio Sorice in loco predicto inter vineas de Lovesindo et vineas de domno Luvillani que iacent circa domus sancti Michael levat se de vineas de Armentario et figit se in domus de Ricionda et feret in illa carral et de alia parte in termino de eclesia de illa vinea per ubi illa limitavimus. Damus vobis medietate sive quomodo et suas arbores et omne sua prestantia pro quem accepimus de vos precio in vino et cibaria quartarios X. Ego domno Cresconio confesso et Stephano facimus unus ad alios cartas contramutationis. Muto tibi ego domno Cresconio a tibi Stephano hereditate mea in villa que dicunt Orga in loco predicto quomodo venit de illa fonte et inde per illa carrale de vereda exit per illo fontano et inde vai per illo sipiato super casa de Froila et inde per termino de illo atrialeet venit ad clausura de illo nostro orto et figit se in illo fonte extra nostra ratione de illo pumare ortale extra illas arbores quas ibi non mutavimus tibi et adicimus tibi de illas viniolas de Submesso IIas portiones. Etego domno Cresconio accepit pro istam aliam hereditatem in loco predicto vinea que iacet super illa carrale inter ambas vineas de Gundesindo, muto vobis inde ad integro extra illas ceresales et alio lovio qui iacet subtus nostro domo, et alio tridigale que iacet super illa carrale et super illa ripa et fens in termino de agro de frater Ranemondo ita ut unisquisque commutavit teneat firmitate, et faciat exinde quod voluerit. Ego Donone et uxor mea Truisenda vobis domno Cresconio ut venderemus vobis vinea nostra propria que habemus in villa de Someso et iacet ipsa vinea in loco predicto circa domo de Lovesindo et vai per illa clausura de vestra vinea et tornat per illa clausura de illa vinea que habet Donon cum illo episcopo domno Pelagio et torna per succo de vinea de Emila et torna per illo pumarelio et figit se in casa de Lovesindo. Damus vobis de ipsa vinea medietate integra et accepimus de vos precio modios XII in vino et triigo centeno que nobis bene complacuit. Ego ArmentarioGundisalviz et uxor sua Guntina facimus vobis domno Cresconio confesso cartula vendicionis de vinea nostra propria in villa de Someso, damus vobis de vinea IIIIª integra, et habui ipsa vinea de patre meo Gundisalvo unde vobis iam habetis illa media et illa IIIIª est adhuc de Daniel et accepimus de vos precio vino et sizera modios IIIIor et quartarios II. Ego Domno vobis domno Cresconio confesso facimus vobis cartula vendicionis de omnia mea hereditate in villa de Someso que habemus de parentibus meis de illo casare IIIIª integra de omnique giro in domus, vineis, pumares, terras et accepimus de vos precio de capitale de Stephano vino modios VI, triigo modios III; de capitale de Fredenando modios I de triigo, centeno modios I, milio quartarios II et soldares I, vino modios I. Ego Sunilla et uxor mea Susana vobis domno Cresconio confesso de illo conclauso, do vobis alia IIIIª pro adicio que habuit cum Suario pro renovo que mihi despeso cum sua germana inter iudicato et precio in modios V extra illa casa qui stat sub illa ripa et concedo vobis de alia casa qui stat super illa fonte III portiones. Ego Sendone vobis domno Cresconio confesso facimus cartula de terra nostra que habeo in villa de Orga in loco predicto ubi dicent Penellas levat se de succo de Astrario et de alia parte de succo de illo Astrario. Damus vobis ipsa terra ad integro per suos marcos et damus vobis ipsa terra pro actio que habemus cum Adaulfo.In Dei nomine. Tusto, vobis domno Manillani abba // et preposito vestro domno Cresconio et fratres monasterio Cellenove ut faceremus vobis domnos nostros cartula de omnia mea hereditate quanta sum visum habere vel quantum habeo de parentibus meis Aloito et mater mea Guisenda vel de comparatum sive de fundato concedo vobis de ipsa hereditate medietate ab integro inpendit et perpetrabit adulterio cum filia de mea filia, mea nepta, et venit ipsa mea nepta in presentia iudices in concilio monasterio Cellanova et fecit ei querimonia et per illas tacentes concedo vobis istas hereditates quantas in meo iure sunt.Idem Iusto et uxor mea Astragundia vobis domno Cresconio converso, facimus vobis cartula vendicionis de agro et devesa que habeo in villa de Someso in loco predicto ipso agro qui dicent Calcedonio quomodo levat se de suo bellendo et conclude cum suas devesas et accepimus de vos precio in panem et vino in modios VIIII que nobis bene complacuit. Item Iusto vobis domno Cresconio converso do vobis vinea mea propria que habeo in villa de Orga in loco predicto quomodo se levat de illa petra que sta in fondo de illa vinea super illa cersaria et inde per alia cersaria qui stat in illo succu; do vobis ipsa vinea in vestro iudicato pro ipso iudicio que habuimus cum Suario.Ego Astrario vobis domno Cresconio confesso facio vobis cartula de hereditate mea propria que habeo de parentibus meis Onorigo et Genobreda in villa de Orga. Do vobis ipsa hereditate pro que fidiavit mea iermana et meo coniato et darem vobis ad die placitum,que darem vobis in panem et in vino modios LXX et II. Et ego Froila et uxor mea Gaudilli vobis domno Cresconio confesso facimus cartula de hereditate mea que habemus de patre meo Onorigo et iacet ipsa hereditate in villa de Orga. Do vobis ipso casare sub casa de Genobreda cum suas mazanarias et suas perarias medietate integra, et alia terra que iacet in agro de contenza seminatura sestarios III et vinea que iacet iuxta casa de Bellendo in Someso et apreciaverit ipsa hereditate in soldos VII et quartarios II et damus vobis hereditate pro vestro renovo.Et ego Amico et uxor mea Columba vobis domno Cresconio facimus vobis cartula devesa mea propria que habeo de matre mea Guntina et iacet ipsa devesa in loco predicto quod vocitant Orga super flumine Sorga subtus baselica sancti Michaelis levat se ipsa devesa que vobis damus de quinione de Lovesindo unde vobis iam ipso Lovesindo carta fecit et feret inde de alia parte in illa pressa de Onoriga et de alia parte feret et torna per termino de ipse Bellendo et feret de ipso termino usque in illas alias de ipsa devesa et de ipso ameneto; concedimus vobis inde medietate integro et pariavimus ipsa devesa et ipso ameneto pro intentione que mecum habuerit pro uno modio de trigo que furtavit et haberit metum iudicium et habui ipso modio de triigo ad pariare per sententia secundum mihi lex gotica ordinat. Et inde ad destis mihi super ipsa sententia que habeam ad pariare uno modio de centeno et confirmavi vobis ipsa devesa media et ipso ameneto medio ad integro, et de ipsum precium apud \vos\ nichil remansit indebitum.Et ego Emila et uxor mea Aragunti facio vobis domno Cresconio cartula vendicionis de hereditate nostra propria que habuimus de avios et parentes nostros in villa quod vocitant Orga in loco predicto.Ego Ermesinda vobis domno Cresconio preposito do vobis agro nostro proprio que habemus in villa que vocitant Orga levat se de vinea de Iusto et fer in terra de Donone et de alia parte iusta terra de Iusto. Damus vobis nostra ratione IIas partes integras et damus vobis de illa devesa et de illo ameneto quomodo se levat de illa devesa de Suario et fer ad illo molino de Iusto ad illo amenario grande de sexta IIas partes integras et accepimus de vos precio inter panem et vino modios XIII que nobis bene complacuit. Ego Iuneli vobis domno Cresconio preposito facio vobis cartula vendicionis de IIIª de illo agro qui iacet iuxta casa de Iusto levat se de illa vinea de Iusto et fer in termino de Suario et de alia parte in termino Donone et de illa devesa et de illo amenedo / qui iacet iuxta devesa de Suario et fer in illo molino, do vobis de sexta tercia et accepimus de vos precio vino modios IIIIor centeno quartarios VI, milio modio uno que nobis bene complacuit. Ego Suario et uxor mea Lilli facimus vobis cartula vendicionis de terra nostra propria quem habuimus de pater noster Ermigio et de mater nostra Idilo et iacet ipsa terra et levat se de ipso pumare qui ibidem stat fondato qui est vestro et nostro et feret usque in illa vinea nova qui est vestra et nostra in illo vallato ibidem feret de testa et inde determinat in vinea de Armentario et accepimusproinde de vos precio in que nobis bene complacuit panem triigo quartarios X, sestario Iº vino puzales VI, vos dedistis et nos accepimus et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito et iacet ipsa terra in villa quod nunccupant Orga super rivulo Sorice sub noso et vestro domo. In Dei nomine. Ego Froilo una pariter cum filias meas vobis domno Cresconio preposito placuit nobis et spontanea nostra voluntas accessit ut faciamus vobis sicut et facimus cartula vendicionis de hereditate nostra propria quos habuimus de parentibus nostris Iusto et Belliti. Damus vobis de ipsa hereditate medietate integra in casas, vineas, pomares, ceresares, figares, terras arruptas vel arruptas et omnium frondium arbusculis, vel ad prestitum hominis est et medietate de illo molino de omnia medietatem integra vobis concedimus sic quomodo nos illa obtinuimus iuri nostro usque nunc tempus et ubi illa potueritis invenire et accepimus de vos precio in panem et vino et pannos modios XX. Quia iam vobis illa alia medietate habebatis que vos pater nostro Iusto vobis incartavit pro legitimo precio, et accesione que ei contingit sicut in ipsa carta resonat, era XLVII post Milesima. Ego Elabrida una cum filia mea Tricilo vobis frater Ranimondo vendimus vobis terra nostra propria que habemus in villa que vocitant Orga territorio Sorice in locum predictum in carral econa ubi dicent Escalarium inter agro de Sendulfo et succo de Eisidoro et fere in illo peneto, ipsa larea integra quartario seminatura et accepimus de vos precio que nobis bene complacuit.

Facta cartula quod erit kalendas Octubres. Era M XIII.

FINIT INVENTATIO .

* As datas das adquisicións aquí copiadas están entre finais do século X e principios do XI. Unha das adquisicións data do ano 975 e outra do ano 1009.

1 +- 7.

2 Repetido per illa.

3 Est escrito dúas veces.

4 Repetido alia.

Materias

adulterio; agro; alcume; árbore; augas; auto xudicial; avó; avoa; bispo; boi; cabalo; camiño; canle; casas; castiñeiro; cebada; centeo; coiro; cuñado; débeda; delito; devesa; doazón; esposa; esposo; estivada; familia; fianza; fillo; fonte; Foro Xuzgo; froiteira; gando; gran; herdanza; igrexa; inventario; irmá; irmán; lagar; lei; leira; linde; lingua; medida; millo miúdo; montes; monxe; mosteiro; muíño; muller; nai; neto; nora; pagamento; pai; panos; partilla; pedra; pena; permuta; pomar; porta; prata; preito; prepósito; río; roubo; saión; semente; sentenza; sogra; sogro; soldo; souto; trigo; valado; venda; viña; viño; violencia; xuíz; xurisdición

Persoas

Alabrida; Alvito; Amigo; Amigo Zarracónez; Ándilo; Aragonte; Armentario González; Arxenilde; Astileuva; Astragundia; Astrario; Baltario, monxe; Berilde; Calcedonio; Comba; Cresconio, prepósito de Celanova; Daniel; don Liúbila; Dono; Émilo; Ermesinda; Ermixio; Especiosa; Estevo; Faquiña; Fernando; Fernando, saión; Froila; Froila Cartemírez; Froilo; Gaudila; Goisinda; Gomaro; Gonzalo; Goxilde; Guímara; Gutina; Isidoro, monxe; Leovesindo; Lili; Mánila, abade de Celanova; Mérila; Munio Ovéquez; Onorico; Paio Rodríguez, bispo de Iria; Raguesinda; Ranemundo; Ranemundo, monxe; Recemiro; Recionda; Semeso; Sendo; Sendulfo; Sueiro; Súnila; Susana; tío Gundemaro; Tosto; Trasoi; Trícilo; Troitesinda; Trudilde; Velendo; Venario; Vila; Virla; Vistremiro; Xeníbrida; Xunelo; Xusto

Outros

Iria, bispado; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santiago de Compostela, arcebispado

Lugares

Abellal, O; Bobadela; Celanova; Celanova, San Salvador, mosteiro; Escalarium; Orga; Orga, San Miguel; Penelas; Rovoredo; Sibiato de Lama, viña; Sorga, río; Sumeso