Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

373
956/ 12 / 05
Felicia e os seus fillos véndenlle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, a súa herdade en Rabal.
TC, fols. 139v. - 140r.
In Dei nomine. Ego Felicia et filiis meis Ermosindo et Egilo, vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris monasterio Cellenove. Placuit nobis spontanea nostra voluntate ut venderemus vobis sicuti et vendimus nostram hereditatem propriam quod habemus in villam qua dicunt Ravanale territorio Arnogie subtus castro que dicunt Pilosino, id est, terras aruptas quam etiam non aruptas, pamares, ceresales, amexinares // montes, fontes, exitus montium et regressus, aquis aquarum vel eductibus suis seu cannaros in Arnogia ubi nostra ratione habemus sive sesigas molinarum in ipso rivulo eos habemus cum heredibus nostris vestra ratione que nos competet petras mobiles et inmobiles et omnia quantum ad prestitum hominis est ad usum est ad prestandum per suos terminos antiquos ubi nostra ratione invenire potueritis vobis concedimus perpetim habitura, extra que iam vobis vendideramus vineas, lagares et omnia sicut iam supra diximus iuri vestro et monasterio sit concessum et accepimus de vos precio in cibaria modios III, vino modios X, et linteo de modios X, que nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut hab odierno die et tempore sit ipsa hereditatem de nostro iure abrasa et iuri vestro perpetim habitura. Si quis tamen haliquis homo contra hunc factum nostrum ad inrumpendum venire conaverit vel venerimus, tunc inferamus vobis ipsa hereditate duplata vel triplata vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta cartula vendicionis ipsas nonnas Decembris. Era DCCCCLXLIIII.

Felicia et filiis meis Ermosindo et Egilo manus nostras (signum).

Gudesindo ts. Berane ts. Danon ts. Asoredo ts. Seniorino ts. Argemirus ts. Ragiane ts. Baltario ts. Baroza ts. Vistremiro ts. Itila ts. Ascarigo ts. Sisiverto ts. Rando ts.