Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

374
961/ 04 / 03
O presbítero Miro véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades, unha viña en Rabal.
TC, fol. 140r.
In Dei nomine. Ego Mirus presbiter vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Placuit mihi adque convenit ut venderem vobis sicut et vendidi mea vinea propria qui est circa carral de vereda, et de alia parte circa domum Asgarici ipsa vinea integra et mazanaria cum suo terreno qui stat in limite de ipsa vinea in villa quem dicunt Ravanal territorio Arnogie subtis castro que dicunt Pilosino et fuit ipsa vinea de Tructesinda mater Vistremiro pro quo do ego Miro alia vinea qui serviat ad ipsa eclesia et accepimus de vos precio in vineas et cibaria modios IIII quartarios IIII sestarios I et de ipso precio apud nos nichil remansit indebito ut de eadem die et tempore ipsa vinea de iure meo abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus quod aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit et pactum nostrum dirumpere voluerit, tunc inferat et pariet vobis ipsa vinea duplata vel quantum ad vobis fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis IIIº nonnas Aprilis. Era DCCCCLXLVIIII.

Mirus presbiter in hac cartula vendicionis manu mea (signum).

Beconsindo ts. Vistremiro ts. Dacamiro ts. Hermemiro ts. Mito ts. Cindo ts. Argemiro ts. Asoi ts. Sindila ts. Baronza cfr.