Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

385
961/ 03 / 14
Gunterigu e a súa muller véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades, unha larea no Salvador de Rabal.
TC, fols. 142r. - 142v.
In Dei nomine. Ego Gunterigu et uxor mea Egilo et filiis nostris vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris salutem. Placuit nobis et vendimus vobis nostra larea super illa de Asoi seminatura quartarios III et sestarios pro que accepimus de vos precio triticum et centenum et vino III modios et duos quartarios que nobis bene complacuit. Et est ipsa hereditas in villa Ravanal in ripa fluvio Arnogie subtus castro Pelosino et de ipso precio nichil apud vos vos remansit, ita ut hab hodierno die et tempore sit ipsa terra de iure nostro abrasa et in iure vestro vel dominio sit tradita adque confirmata. Si quis tamen aliquis homo contra hanc nostram cartulam vendicionis venerit ad inrumpendum, tunc inferat vel inferamus pars nostra partique vestre ipsa terra duplata vel triplata vel quantum ad vobis fuerit meliorata./

Facta cartula vendicionis pridie idus Marcii. Era DCCCCLXLVIIII.

Gunderigu et uxor mea in hanc cartula vendionis manus nostras (signum).

Argemirus confessus ts. Mitus ts. Asoi ts. Gundesindo ts. Raian ts. Mirus presbiter ts. Gunderigus ts. Vistremiro ts. Ascarigo ts. Vimara ts. Itila ts. Randus ts.