Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

390
961/ 12 / 04
Rando e a súa muller véndenlle ós frades de Celanova tres lareas de terra, xunto a terras de Celanova. No mesmo diploma, o presbítero Miro véndelle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova, unhas viñas en Rabal cerca da igrexa de San Mamede.
TC, fol. 143r.
In Dei nomine. Ego Rando et uxorem suam Accedonia. Placuit nobis bone pacis volumtas ut venderem vobis fratres de Cellenove terras nostras proprias que habeo comparatas larias III et iacent ipsas lareas iuxta vestras terras, et accepimus de vos precio in tres modios et de ipso precio apud vos nichil remansit in debito.

Rando et uxorem suam Accedonia in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Mido ts. Frater Argemirus ts. Frater Baronza ts. Vestremiru ts. Sendulfo ts. Rodericus ts.

In Dei nomine. Ego Mirus presbiter vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris monasterio Cellenove. Placuit nobis ut venderem vobis vineas meas quas habeo in villa que dicunt Ravanale territorio Arnogie subtus castro que dicunt Pelosino et sunt ipsas vineas in loco predicto ad eclesia qui est in ipsa villa vocabulo Sancti Mameti ipsa vinea qui est super ipsa ecclesia ad parte montis quomodo est conclusa in omni giro cum suas zeresales qui stant intus et defora simul et medietate de illas mazarias quantas stant in illo atrio et alia vinea qui est sub ipsa ecclesia unde iam vobis vendidi medietate simul et medietate de illas casas et de illo largare vobis vendimus adque concedimus et accepimus de vos precio id est triigo uno modios centeno modios III milio quartarios VI et vino sestarios IIIIor et linteo tremisale ovelia modiale sub uno modios XIIII, ita ut hab hodierno die vel tempore sint ipsas vineas et omnia que iam diximus et meam ratione per omnes montes vel omnia quantum in ipsa villa post parte mea potueritis invenire per suos terminos vobis concedo perpetim habitura. Si quis tamen hec pactum nostrum infringere temtaverit tam ego quam quislibet persona sit potentior vel inferior, tunc inferat vel inferamus vobis omnia quod supra taxavimus et aliut tantum vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta scriptura vendicionis pridie nonas Decembris. Era DCCCCLXLVIIII.

Mirus presbiter manu mea (signum).

Vistremiro ts. Gundesindo ts. Asoi ts. Siseverto ts. Suniemiro ts. Gerane ts. Baltario ts. Ascarigo ts. Itila ts. Mito Gundesindi ts.