Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

394
956/ 05 / 05
O presbítero Sisiverto faille unha carta de incomuniación ó bispo Rosendo, pola que lle entrega a súa herdade no vilar de Fornelos.
TC, fol. 143v.
In Dei nomine. Ego Sisiverto presbiter vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris salutem. Placuit mihi bone pacis volumtas ut incommunarem vobius sicuti et incommunio omnem meam hereditatem quod habeo in villare de Fornellos tam de ista parte fontano quam de illa quod ibidem habeo de meo comparato de devesa de domno Fafila usque in termino de Fonte Coberta tam de terras cultas \quam\ de incultas tam de vineas quam de pumares tam de exitus quam de terminos antiquos per ubi divident cum illa de Ravanal. De omnia medietatem vobis incommunio et concedo ab integro et medio de casare Teodoni et Sisnandi quod coram testibus delimidavimus et accepi de vos proinde precio in ofertione lenzos IIIIor duos modios de cibaria et duos in vino et quod desuper ista portione est do vobis ut habeam de vos moderationem et a\u\xilium, ita ut ab hodierno die et tempore omni ipsa medietate de iuri meo abrasa et in vestro iure maneat perhenniter confirmata. Si quis ego aut quislibet homo hunc factum nostrum infringere temtaverit, tunc inferat vel inferamus pars mea partique vestre ipsa hereditate duplata.

Nan (sic) die IIIº nonnas mai. Era DCCCCLXLIIII.

Sisivertus presbiter in hanc communitionem a me factam manus (signum).

Petrus confessus cfr. Trasaricus confessus ts. Gyntinus Guntini ts. Zacarias Lupon. Vistremirus Didacus. Guandila Ariulfo ts. Hermogio Asoi ts. Medoma et Gundon ts. ts.