Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

395
961/ 03 / 14
O presbítero Miro véndelle ó bispo Rosendo unha viña en Rabal, subtus eclesie Sancti Mameti.
TC, fols. 143v. - 144r.
In Dei nomine. Ego Mirus presbiter vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris in Deo salutem. Placuit nobis et vendimus vobis subtus eclesie Sancti Mameti iuxta illa carrale de vinea que ibidem est medietate ex ea per ubi ea vobis delimidavimus et adsignavimus pro quod accepimus de vos precium triigo modios III et quartarios II centeno modios VII et II quartarios quod nobis bene complacuit. Et est ipsa vinea in Ravanale subtus castro Pelosino super fluvio Arnogie, ita ut ex presenti die et tempore sit ipsa vinea de iuri meo abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita adque confirmata. Si quis tamen quod // fieri minime credimus contra hunc factum nostrum venire temptaverit vel venerimus, tunc inferamus pars nostra partique vestre ipsa vinea duplata et vobis perpetim habitura.

Facta cartula vendicionis II idus Marcii. Era DCCCCLXLVIIII.

Mirus presbiter in hanc cartula vendicionis manu mea (signum).

Testor: Argemirus confessus. Asoi ts. Gundesindus ts. Ragiane ts. Mitu ts. Gunderigu ts. Vistremiro ts. Vimara ts. Itila ts. Randus ts.