Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

415
962/ 02 / 11
Sonemiro e a súa muller, véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades dúas terras en Rabal.
TC, fol. 146v.
In Dei nomine. Ego Sonemiro et uxor mea Vindemiola vobis domno Rudesindo episcopo et vostros fratres. Placuit nobis bone pacis et volumtas ut venderemus vobis tera nostra propria que habemus in villa que dicent Ravanale et iacet ipsa terra super illa fonte circa carrale de vereda et inde in larea de Gundesindo et de alia parte termino de Berane ipsa terra seminatura quartarios VI. Et alia terra qui est ante ianua de Baltario seminatura sestarios III. Accepimus de vos proinde precio, cibaria et vinum et pannos modios III, quartarios II, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito, ut de hodie die et tempore sint ipsa\s\ terras de iuri nostro abrasas abeatis et in vestro iure et dominio sint traditas adque confirmatas. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis dirrumpere voluerit, tunc inferat vel inferamus et pariemus vobis ipsas terras duplatas vel quantum ad vobis fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis IIIº idus Februarii. Era Mª.

Soniemiro et Vendemiola manus (signum).

Gundesindo ts. Mito ts. Vistremiro ts. Asoi ts. Baltario ts. Sisverto ts. Ermigio ts. Itila ts