Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

399
1216/05/14.

Mandas testamentarias do presbítero Munio Díaz.

B.- Tombo, f. 117v.

Testamentum de Munio Didaci, presbitero, de hereditate de Goyaes et de Ardioes et de Gestremir.

Era Ma CCa La IIIIa et quotum IIe idus maii. Hec est ordinacio quam ordino ego Munio Didaci, presbiter, graui detentus, et cetera. In primis mando corpus meum sepeliri in monasterio Sancti Justi, et mando ibi mecum vnum bouem et unam vaccam et V modios de pane, et cetera. Mando etiam ibi hereditatem meam de Goyaes et de Ardioes de auolencia et de ganancia, et mando ut propinqui mei dent anuatim de mea hereditate de Gestremir XVIII denarios ad infirmatorium pro meo anniuersario, et qui eos dare noluerit dimittat hereditatem ad monasterium, et cetera.

Siquis contra hanc meam mandacionem ad infringendum uenerit sit maledictus
et excomunicatus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus et insuper
pariat parti regie solidos D; manda in suo robore permanente.

Q. p. f.: Domnus Johannes, abbas de Sancto Iusto, conf. Petrus Muniz, presbiter Sancti Juliani, conf. Froyla, presbiter de Cornanda, conf. Afonsus Pelagii, conf. Johannes Didaci, conf.

Dominicus, presbiter, qui notuit et conf.