Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

388
1255/08/03. Santiago de Compostela.

Fernando Díaz de Souto dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Mato, en S. Xulián de Luaña.

B.- Tombo, f. 115v.

Carta de Fernando Didaci de Souto Amaya de hereditate sua de Mato.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Fernandus Didaci de Souto in Amaya pro me et pro uoce mea et pro uoce quondam uxoris mee Sancie Petri, grato animo et spontanea uoluntate do, dono et firmiter concedo in remedium anime mee et ipsius uxoris mee vobis domno Petro Martini, monasterii Sancti Iusti de Togis Altis abbati, pro uobis et pro conuentu uestro in remedium anime mee et dicte uxoris mee et pro emendatione injurie siquam uobis fecimus, illam hereditatem cum directuris et pertinentiis suis quamtamcumque ego etiam et dicta uxor mea ganauimus in villa de Mato quod est in filigresia Sancti Juliani de Luania de Adam Pelaiz dicto Boffarom et de uoce Marie Martini dicte Pesqueyra que fuit filia Martini de Molnes, quam nobis uendidit Didacus Balseyro. Ab hinc igitur predictam hereditatem sicut superius dictum est, uos et uox uestra integre habeatis et pascifice possideatis cum suis directuris et pertinenciis et omne uelle uestrum de ea imperpetuum faciatis. Siquis igitur contra hanc donacionem uenerit quisquis fuerit pectet uobis uel uoci uestre ipsam hereditatem duplatam uel triplatam et quantum fuerit melioratam; carta et donatione nichilominus in suo robore permanentibus.

Facta carta IIIe nonas augusti, sub era Ma CCa LXLa IIIa.

Ego iamdictus in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Johannes Petri dictus Serpe. Martinus Pelaiz dictus Cardeal. Dominicus Caballinus, clericus. Petrus Iohannis, seruiens domni Johannis Serpe. Johannes de Bornalio.

Ego Johannes Pelagii, publicus notarius compostellanus juratus, interfui et conf., et de mandato meo infrascriptus Dominicus Iohannis scripsit.

Ego Dominicus Iohannis de mandato Johannis Pelagii, notarius compostellanus jurati, scripsi.