Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Colección diplomática medieval do Arquivo da Catedral de Mondoñedo

4

922, maio, 18.
O rei Ordoño II concédelle á Igrexa de Mondoñedo a vila Mararia.
A, perg. de 185 x 440 mm, moi deteriorado e recentemente restaurado. Letra visigótica4.
Ed.: flórez, vol. XVIII, p. 318.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti regnantis in secula seculorum. Ego serenissimus imperator Ordonius tibi domino meo confesori almo sancto Martino cuius baselica constructa / esse uidetur territorio Gallecie loco minduniensis secus litora maris inter duo flumina Aureo et Masoma annuit ut ex paupertate quam Deus mihi contulit conferrem altario tuo sancto ecclesiam / que nunccupant sancto Martino de Mararia mea ab integro cum omnibus suis abiunctionibus ecclesiis(?) [...5] omnia familia regis et est in territorio Asma sub [...5] ipso Monteroso offero atque concedo iure(?) dicto / sanctissimo confesori meo et episcopis qui sub Dei gratia in ipsa sede primatum tenuerint sicuti nos [...10] per terminis suis sicut ab antiquis terminatum fuit et leuant se de porto de Flansella et uadit / infra ad petram super positam et inde iuxta maluo et inde ad illud monte de Villare et inde ad Sargoda et in in prono ad Barusito et inde illa lama de Kasa de Arias et inde ad Castriliones / et inde inter ambos montes et inde ad[...6] de Cullto et inde uadit in primo termino[...12] ab interego tibi domno et pontifici Sauarico episcopo dono et hominibus Deo juuante <qui> hic in uita / sancta perseuerauerint nec donandi nec uendendi nec mutandi licentiam do sed integram et incombulssibilem permaneat per omnia secula semper iure predicti loci ita ut per tuam benignissimam interuentionem / absolutus(?) a meis icniis nexibus efficiar consortem celorum sanctis ciuibus et in magna examinatione merear audire illa Domini benginam uocem. Ita ab hodierno die et tempore sit ipsa ecclesia cum omnibus suis / adjunctionibus siue familiis a meo iure amota et in uestris dominiis sit concessa et firma possideatis uos et successores uestri per nunquam finienda secula. Si quis tamen quod si minime fieri credo aliquis homo hunc meum / factum pesumdare uoluerit pro ausi temeritate pariat in presenti sex milia solidos ut consuetudo in nostro palacio est et insuper sententia excomunicationis percellatur et in futura damnatione tedeat cum / sceleratis inremediabilibus supliciis. Factam series testamenti xv kalendarum iunii in Era dcccclx.
Ordonius uenerabilis rex hanc quam fieri iussi manu mea roborare feci et confirmo (Signo).
Geloira regina confirmans (Signo).

(1ª col.):
Sanctius confirmans
Justus Abba confirmat
[...6] presbiter notarius confirmat
Militus confirmat
(2ª col.):
[...] episcopus confirmat
Fronimius episcopus confirmat
Gennadius Dei gratia episcopus confirmat
Nausti episcopus confirmat
[...] quod uidi confirmat
(3ª col.):
Petrus testis
Gundisaluus testis
Armentarius testis
[...6] testis

(Reverso):
Sancto Martino de Mararia. Karta de Maariz.

4 Algunhas ­–non todas– das lagoas do documento orixinal suplíronse coa transcrición do século XVIII e do P. Flórez.