Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

1
977, 01, 17

Testamento do bispo Rosendo.

TC, fols. 2r. - 2v.

Ed. por DIAZ Y DIAZ, M.C., "El testamento monástico de san Rosendo", Historia, Instituciones, Documentos, 16(1989), 48-51 y DIAZ Y DIAZ, M.C. et alii, Ordoño de Celanova: Vida y Milagros de san Rosendo, La Coruña, 1990, doc. 5, pp. 255-260.

Christus. Salvatori hominum et redemptori cuius sanguine precioso se mundus congaudet redemptus quem omnigena rerum sibi suum conlaudat cum Patre et Spiritu Sancto Dominum in Trinitate auctoren redemptoremque unum, qui celorum regna angelorumque creatura substemando presides, qui terra terrarumque parentia insensibilia et videntia atque viventia presidendo substentas, qui celestia et terrena ineffabili tuo nutu communicas et coniungis, qui fabricam totam mundi et maris celique, ante omnia secula seculorum que spiritalia et temporalia inextimabili tuo arbitrio contines, regesque cuius cruore se universum genus humanum incomparabiliter purificatum tripudiat et letatur presenti et futuro in evo qui cuncta que parent et invisibilia existunt intraque circundando penetras, penetrandoque circumdas, et sic omnia simul divitus possides divinitusque vivificas, sancta et inextimabilis Trinitas, qui sine initio et per numquam secula finienda regnabas et regnas ubique, qui humilibus nunc et in evo gratiam dare promittis, qui superbis rigore librato resistis atque eorum superbie ducem potestatis censura inima prostrando dimergis, qui humana plasma singulos per dies singulis monsitisque et horis nasci ad lucem et iterum reverti in cinerem mandas, qui hominum te deprecantium ut pius pater et audibilem prestas auditum et maiori quam rogaris fide, totoque animo te petentibus mirifice mirabiliterque et ut pius auditor prestando concedis et donas, suscipe queso humillimam precem tui licet indigni famuli Rudesindi prolis Guttierris et Ilduare, et da in corde meo vota que suscipias da more verba que compleas, et in manibus meis opera que complenda adprobes, atque operata iustifices. Da iniquitatibus meis veniam, da sceleribus meis indulgentiam, et ea que anime mee sunt inpedimenta et iustissimis operibus contraria, presenti in vita posposita tua me fideliter gratuito animo assiduoque congressu, fac sequi vestigia. Ita ut presenti in seculo evangelicam vocem non sordus auditor audiendo a me impleta que dicit, Date que vestra sunt temporalia, et percipite que celestia sunt bona, nullatenusque finienda dare mihi libeat ex his que mihi date donata sunt, et mercare mihi libeat pro celestibus terrena, et ea que tibi servientibus et iuste nomem tuum invocantibus donare decerno tamquam tibi ipso Domino et pio redemptori meo data atque litata sunt prestator egrissimus clemens collator gratiam presta. Quam dationem vel litationem pavidi pavoreque pertreriti, minime niteremur offerre, nisi tuis piisime pater roboraremur per unigenitum tuum seculi presenti divitibus clamantem eloquentem: Quamdiu aliquid ex minimis meis vel mihi adherentibus donaveritis, illis prestando mihi ministratis. Etenim ambiguum quidem non est, sed cunctis menet notissimum et creditum monasterium esse fundatum sub nomine sancte Trinitatis constructum et in veneratione sanctorum apostolorum et sancti [Martini] vel plurimorum aliorum martirum hedificatum, atque Sancti Salvatoris ab euntibus et redeuntibus nominatum Cellenoveque usu locutionis humane vocitatum. Ibi denique Domino et Redemptori hominum, caste et pie sancteque et religiose fratrum congregatio seu monacorum cetu degentium et per anticorum patrum normam viventium evangelicaque itinera gradientium Deoque fideli devotione militantium, in Domino Deo et celesti et eternique regi meo eternam salutem. Denique Domine ideo adclinis ac pusillus servus tuus Rudesindus episcopus, una simul pariter cum genitrice mea Ilduara construximus locum supra taxatum, hedificamus eclesiam in honore piissimo ac tutissimo sancti Salvatoris et omnium apostolorum et martirum Dei, et cum arcangelo Micaeli sumni [Dei nuntio]1. Et intruximus cenobia domorum et omnia intrinsecus et extrinsecus necessariorum ad normam regulari ab te vel composite plantatio vinearum et omnigena nemorum arborum conscitorum. Ad opus sanctuarii cruces, capas, diptagos, calices et coronas, candelabra argentea et enea, lucerna, turibulos, et inferturia ex auro argento et omni lapide pretioso ornatos, velis de templa et altaria indumenta sacerdotum et levitarum cum balteis et umerariis auro texta, bisima purpurea et linia. In amonitionis conversorum agnorum et campanis, exaratia librorum in oris diurnis et nocturnis, seu etiam expositio de ortodoxis patribus inventa memoria. Ad ministrium refectionis mensas, mandibula, savana, aquamanilia et facitragia, discos et paripsidas, fialas et inferturias argenteas scultas et auro perlucidas, lectis, ternis ex omni polemia confecta. Iumenta quoque et armenta, pecora et altilia, apium et gregibus suillorum, victum et tegumentum ad abundantiam, et omnia gestum paratumque est totum per manum famuli Dei patris mei Frankilani abbatis. Post per annorum spatia norma monastica adeptus, et accessit vitam cum plurimorum servorum Christi pari gluttino adscitus, previdens dies vite mee quottidie explere robur corporis marescere, et incertum extremum diem inminere cepuntur archana cordis mei reminiscere in quibus ab ineunte etate versavi, et magis unde opprivi quam unde devari invenio, et factum sum mihi metipsi gravis. Et dum inter tot tantisque fluctibus stupefactus clavigerem adstantibus cunctis vobis qui aderant ceperint cum fletibus unanimiter dicere « Domine pater previde et considera de tantorum agminibus quos [adquivisti]2 acquiquisti per spatia annorum muttant omnia rerum actionum ». His verbis et flevo conmotus et evangelica eruditio inducet, necnon et canonum decreta compulsus ac eis flebili voce respondit: « Confidite o filioli in Domini et spem vestram in Domine ponite quia non vos [relinquam] orfanos ». In primis conmendo vos creatori meo Domino Ihesu Christo, cui vos adquisivi et in cuius amorem hunc locum construxi, et ad regem qui in urbem Legionensem in apicem regni unctus fuerit, ad salvandum et tuendum potius quam ad imperandum. Et instituo vobis patrem hunc filium meum spiritalem Manillanem abbatem, et post ipsum qui vicem Christi agere videretur, sapientia eruditur, vite probatus, et omni collatione preelectus. Multi quoque magnorum etiam et alii pontifici qui tunc nobiscum aderant videntibus hec et audientibus obtime et satis digne elegi cum eis pari consilio ex legali precepto, ut facerem de ipso loco testamento olografum sicuti et Deo iuvante concessum et mihi licentiam adimplere. Ideoque servus Redemptoris mei audiens precepta evangelica intonantem et dicentem: Omnis quis honorificaverit me coram hominibus, honoreto et ego eum coram Patre meo. Et quicumque reliquerit omnia huius mundi propter me, et propter evangelium centuplum accipiet et insuper vitam eternam possidebit. Et in iuditio nobis dicturus est, Quandiu facistis fratribus meis mihi fecistis. Hec audiens et adimplere cupiens precepta Domini mei offero, dono atque concedo vobis domnis et fratribus meis in Christo, et tibi patri spiritali Manillani abbati locum suprataxatum cum omnibus villulis et vicis suis, et omne quantum ibidem est concessum tam de fratribus vestris, quam de successione parentum meorum, vel etiam ex munificentia regis, vel etiam quantum adhuc ganatum vel concessum fuerit, integrum et intemeratum illut habeant et possideant servi Chrsiti qui mundum cum opibus suis reliquerunt, et crucem Christi humiliter in corde gestaverint, et sub regulari iugo colla subdiderint de quibus Dominus dicit, Beati pauperes spiritu, et de quo Paulus apostolis dicit, Tanquam nihil exhibentes et omnia possidentes in Christo. Neminem quidem vobis ibidem alium dominatorem vel heredem instituo, nec consanguineis propinquis vel extraneis, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit omnium servus. Obsecro et oro, oro Domine tue pietatis clementiam, et sanctorum tuorum suffragia, ut huius devotionis mee factum, sancto conspectui tuo efficias gloriosum, et in locum superius taxatum te protegente manent stabilitum. Rogo iterum Domine et te creatorem univertatis efflagito, ut si quis fuerit temerarius, tam regia potestas quam populorum universitas, propinquis, extraneis, vel quisquis infaustus, et ardore cupiditatis accensus iudex exurgere quieverit ad convellendum, et de hoc testamento quod Deo et servis eis concessum est aliquid extorquere vel infringere temptaverit, quisquis ille fuerit, presenti eum Christe Domine valida et terribilis consequatur ultio divina, scatebra vermium carnalium exittus tunica anima illius cum teterrimo ululatu, sit corpore extorta. Ob iam hoc sentiat, et postmodum eruat penas perpetua mea evadat. Et insuper dampna secularia multatus patrie voce idem eclesie quantum abstrahere conaverit, triplem sicut lex canonica narrat, et post parte regis duo talenta auri absolvat, et hanc scribtum in cunctis diebus roborem firmitatis obtineat.

Facta huius series testamentati sub die et tempore XVI kalendas Februarias. Era post Millia XV.

Sub divina potentia ego Rudesindus episcopus hunc testamentum a me factum et post nomem Salvatoris mei et eius cultoribus vobis confirmavi (signum).

(1ª columna:) Munius Guttiherri omnem axem testamenti cfr.- Froila Guttierri ex toto corde obtavi et fieri cfr.- Adosinda Vimatris iterum meorum voluntatem cfr.- Pelagius Gundesalvi interfui cfr.- Fredenanda cfr.- Sarracina cfr.

(2ª columna:) Sub divina potentia Didacus auriense episcopo cfr.- Sub ope divina Viliulfus tudensis in eius presentia episcopus cfr.- Sub Christi imperium Petrus iriense et apostolice locus episcopus cfr.

(3ª columna:) Ranimirus rex hoc vere manum dexteram post parte redemptoris mundi cfr.- Rudericus prolis Velasconi hoc vere cfr.- Pelagius diaconus prolis Ruderici ducis dextera mea cfr.- Veremundus serenissimus et pius princeps quo fieri elegi manu mea roborem inieci (signum).

(4ª columna:) Citoni abba cfr.- Reccaredus anacoreda cfr.- Leovegidus abbas de cimiterio sancti Stephani cfr.- Adaulfus abbas de locum sancti (...)3 cfr.- Veremundus abbas in (...)4 cfr.

(5ª columna:) Aloytus qui vicem prepositus eritis confessor cfr.- Vitizani prepositus et confessor cfr.- Preconius prepositus cfr.- Aiub primiclerus cfr.- Munioni cfr.- Osorius diaconus cfr.

(6ª columna:) Ordonius prolis Adefonsi regis cfr.- Santius serenissimus princeps cfr5.

1 Estas dúas últimas verbas segundo a transcrición de DIAZ Y DIAZ; no orixinal a penas se le.

2 DIAZ Y DIAZ advirte que unha liña enteira está cortada neste punto. Seguindo a edición dada por YEPES e contrastándoa coa Vita Rudesindi, engádelle ó documento: nutristi, et erudisti, cui nos derelinquere deveas, aut quem patrem, vel tutorem eidem ecclesiae restituas. Scis enim, domine, quia sepe, Cfr. DIAZ Y DIAZ, M.C. Ordoño, op. Cit. p. 257.

3 +- 8

4 +-9

5 As dúas últimas liñas a penas se len.