Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

148
1031

Inventario das villae e mandationes de Baroncelli que dona Toda doara pola alma do seu marido don Rodrigo.

TC., fols. 53v. - 54r.

Inventario de villas et mandationes in Baroncelli. Id est ganantias de illa comitissa domna Toda que dedit pro anima viri sui illo comite domno Ruderico. Villa Maior hec quam dicent Alalas hee hereditates quas ille comes ganavit de Didaco Alvariz et de filio suo Menendo ab integro pro qua acceperunt aliam in Sauto Vermudi villa Urriola. In Era M LX VIIII. Hereditate de Vermudo Gaudiz medietate integra pro que abuit consilium cum Fafila latrone et cum Astrario latrone pro quo colebat illos in sua casa cum illo furto. Hereditate de Scapa integra que paravit pro plazo que exivit de sua iermana que erat iunior. Hereditate de Sarranio Homariz medietate integra pro que cadivit foco in illa villa de Keiroganes ubi erat servi\ci\ale, et non abuit unde illo damnato adimpleret. Et alia in Erbeteto que fuit de Materno Revelliz. In Ravanales hereditates de Gaudinas quas comparavit ille episcopus domno Pelagio et abet iacentiam prope rivulo Tamiga sic quomodo dividet cum Kalvellos, et de alia parte cum villa Relio medietate integra pro que eripuistis de me fame et pro anima de ipsa comitissa domna Toda. In Villaza hereditate de comite medietate integra cum adiunctionibus suis. Anserici sic media cum adiunctionibus suis. Metarius medietate integra cum adiunctionibus suis. Hereditate de Vimara Fernandiz et abet iacentia iuxta domus vestra et inde per casa de Ykila Ordoniz et accepit de vos in pane et vino in XX modios. Alio lovio de Vimaredo que pariavit ad illa comitissa per iuditium. Alias in Olimbria hereditate de magister Vimara, et alia de Zakaria quam dedit ille comes ad domna Toda per kartam. Hereditate de Baldemirus presbiter quomodo conclusa est de vallo in vallo pro qua accepit tres boves. Et in Monte Nigro IIIIª de duas ecclesias cum adiunctionibus suis. In \Ta\maganos hereditate medietate integra que fuit de Gaudinas cum adiunctionibus suis, et pariavit illa pro Cm LXª et Iº modios de uno renovo quia non habuit unde illo dare. In Keiroganes villa de Menendo medietate integra cum adiuntionibus suis, pro que accepit unam vaccam, pane et vino modios X. In Salto Vermudi a sancto Petro hereditate de Lutido. Alia in Sancto Vincenzo que fuit de Suario Viliamondia et determinat de una parte per illa penna de Fromariz, et de alia parte per illo causo inter Fromariz et Gelmiri, et accepit proinde LXX modios de uno vestro renovo, Salto terroso cum suas adiuntiones, hereditates quas ganavit Pelagius Alvitiz in Keizanes et in Zacoys unde fecit testamentum ad Sancti Salvatoris, Zacoys ab integro quomodo dividet cum Alvarelios et de alia parte cum Villaza, et inde feret in termino de Palatios. In Keizanes hereditate de Tedon Gudiniz quomodo dividet cum Bustello et de alia parte cum kapraria que fuit de sua mater Teodilli. Hereditate de Zacharias quam vendidit ad Guttierre Nuniz et abet iacentiam super kasa que fuit de Kartemiro, et de alia parte per casa de Ariastre, et de alia parte per casa que fuit de Esterico Petriz, et accepit proinde in pane et vino modios XIm. In Alvarelios ecclesia Sancti Iacobi apostoli unde fecit Rex domno Ranemiro testamentum ad Sancti Salvatoris cum quantos homines ad ipsam eclesiam discurrerint sive et homines de Zacoys cum illos. Hereditate de Ruderico et de uxore sua Natalia, villa quam dicunt Gallegos tam de parentela quam etiam et de ganato. Hereditate de Solino cognomento Donno que fuit de suo patre Zemal et uxor sua Delgata, que dedit ad illo abbati domno Manilla et accepit pro inde in modios XLª Iº. Hereditate de Gatton in Gallegos que pariavit pro Lª modios de vino. Hereditate de Leo et uxor sua Fakilo et de Freda quos vendidit ad illo episcopo domno Rudesindo et dicunt ipsa villa Parata. Hic in Alvarelios et dedit inde IIas nonas integras et accepi proinde unum bovem obtimum, et V modios in pannos. Hereditate de Frankila et uxor sua Sendina quos comparavit de David, et fuit ipsa hereditate de David de suo patre Raupario et sua mater Senior // et abet iacentiam inter kasa de Donno et de Bontiga, levat se de riu et feret in monte subtus domo de Gatton, et accepi proinde XIII modios in pane et vino. In radix in festa hereditate de Amedario presbiter quam vendidit ad Fernando Alvariz et ad uxor sua domna Marina sic de avolengo quomodo et de parentela.

Materias

alcume; arquivo; auto xudicial; beneficio; bispo; boi; cabaleiro; casas; concello; conde; condesa; corte; crego; débeda; delito; doazón; esposa; esposo; familia; fidalgo; fillo; freguesía; gando; gran; herdanza; igrexa; inventario; irmá; irmán; linde; lingua; mandación; mestre; montes; mosteiro; pai; pan; panos; pedra; permuta; presbítero; rei; río; roubo; sentenza; servizalías; servo; vaca; valado; venda; viña; viño; viúva; xurisdición

Persoas

Amedario; Ariastre; Astrario, ladrón; Baldemiro, presbítero; Bontiga; Cartemiro; Cemal; David; Delgada; Diego Álvarez; Don Paio, bispo; Dona Mariña; Dono; Fáfila, ladrón; Fáquilo; Fránquila; Freda; Gatón; Gaudinas; Guímara Fernández; Guimaredo; Guterre Núnez; Íquila Ordóñez; Leo; Mánila, abade de Celanova; Materno Revéllez; Men; Mestre Guímara; Natalia; Paio Alvítez; Ramiro II, rei de Galicia e León; Raupario; Rodrigo Ordóñez, conde; Roi; Roi Ordóñez, conde; Rosendo, bispo de Dumio; Sendina; Señor; Serrano Omárez; Solino cognomento Donno; Soliño dito Dono; Sueiro Villamúndez; Tedo Godínez; Teúdila; Toda González, condesa; Vermudo Gáudez; Zacarías

Outros

Dumio, bispado; Galicia, reino; León, reino; San Salvador de Celanova, mosteiro; Terra de Baroncelle

Lugares

Albarellos; Albarellos, Santiago; Anseriz; Baronceli, antiga territorio; Bustelo; Calvelos; Duas Igrejas; Ervededo; Fromariz; Galegos; Gaudinas; Gelmiri; Montenegro; Oímbra; Pazos; Queirugás; Queizás; Ravanales; Riós; Salto Terroso; San Pedro; San Salvador; Sancto Vinzenzo; Souto Vermui, antiga xurisdición; Támega; Vilamaior; Vilarello; Vilaza; Zacois