Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

2
942/09/ 26

O bispo Rosendo dota á súa fundación de Celanova dirixida polo abade Fránquila, cunha longa serie de propiedades, bens mobles, gando, libros, etc.

TC, fols. 2v. - 4r.

Ed. por DIAZ Y DIAZ, M.C., Ordoño, op. cit., doc. 4, pp. 247-255.

O lumen verum a vero lumine ineffabiliter oriens et omnem hominem in hunc mundum venientem // illuminans. O verum ex ore patris plenum gratia et veritate progrediens, qui cum eo et Spiritu Sancto sic personaliter in singulas manes ut unus adoreris, lauderis atque confitearis, qui ita te nobis misericorditer ostendisti, ut quod celorum misteria nesciebant nostro in tempore revelares, quod illi in enigmate nos cerneremus in veritate, qui israelitico populi per prophetas, nunc nobis per te filius Dei loqueris, dum illis Deus videaris in rubo, nunc \a\ pares ex virgine homo, dum in illis eras ignis populi peccata consumens nobis autem Deus et homo, populi peccata donans atque dimittens, hec gratia quam in nos super habundantem cognoscimus non nostris meritis sed misericordia donantis est, qui sanguine tuo reconciliasti nos tibi donans delicta nostra et delens quod erat cyrographum mortis contra nos, adfigens illut cruci. Que autem potest maior esse clementia quam ut filius Dei hominis filius nascereris atque pannis involvereris, subicereris parentibus singulis adoleres etatibus. Postea contumeliis alapis, sputis, flagellis, crucem, cuncta propter nos sustinens factus pro nobis maledictus ut nos a maledicto legis absolveres patri factus obediens usque ad mortem, hec vero unam te cum patre veneramus substantiam secundum te eloquente instruimur. Ego et pater unum sumus, et qui me videt1 et patrem. Nec personis trinum diffidimus cum quondam unus filius tonitrui eloqui sui tuba insonans dicat. In principio era verbum et verbum erat aput Deum, et Deus erat verbum. Et iterum, et tres unum sunt et tria. Omnia enim quod pater operatur quod iubet, quod illius voluntas est tu facis imperas, tu etiam misereris, similiter et omnia quod tu operaris quod mortis inpedimenta dissolvis, quod silentium ventis imponis, quod Lazarum excitas, quod calorem deterins febribus, quod puerum centurioni donas, quod mutis vel surdis verbum auditumue committis, quod post mortem ad inferos descendens ferreas tartari serras infregis, quod verbo de secretis baratri mortuos vocas, quod diabolum flamea oris romphea trucidas, hec tota patris est virtus, cum quo tibi unum et coequalem manet nomen in unitate Spritu Sancti Deus per omnia secula seculorum, amen. Post nomen pii redemptoris mihi gloriosissimi et validissimi advocandi mihi sunt ex his que testes illius sunt verbo et sanguine. Id sunt gloriose et semper virginis genitrix factoris mei Marie sanctissime. Patronis mei domni Martini episcopi et confessoris pii, sanctorum Petri et Pauli, sancti Iohannis, sancti Iacobi, sancti Andree apostolorum et martirum, sancti Romani, sancti Vincenti, sanctorum Facundi et Primitivi, sanctorum Adriani et Nataliae, sancti Micahelis arcangeli vel ceterorum sanctorum tuorum prece a criminum liberatione omnis modis speramus attingere. Hos ergo in corpore positos credimus mortuis vitam dedisse vel multis quam plurimis virtutibus et signis moxillis petentibus a Domino tribuisse, maiora nunc nobis petentibus et in eos sperantibus tribuere potuerunt post corporum resolutionem post certaminis agonem, post victorias vel triumphos, dum cum Deo spiritu fructificantur et eterno agni fulgore radiantur. Unde et eorum cineribus vel loca conspicientes tam quam presentes viventesque veneramus, nec dubitamus eos ad esse ubi voluerint vel deprecati fuerint, secundum scriptum est, Secuntur agnum quocumque hyerit. Ergo si agnus ubique et quicumque agno ambulant ubique credendi sunt. Iam vero eorum interventu speramus a malis herui et queque sunt bona a Deo omnino impetrari2. Adeo ego Rudesindus dumiensis episcopo cum peccatorum mole depressus, in sola mediatoris pietate respirans, ut non patiatur ovem suam intra inimici fauces interimi, qui perditam per desertum testatus est in[veni]sse et inventam suis humeris ad ovili proprio revexisse. Denique reminiscens \ea\ in quibus ab ineunte etate versavi magis unde oprimi, quam unde levari possim invenio. Et ob hoc factus sum mihi metipsi gravis, quid agam nescio, quam silocutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me eo eo quod undique caligo iniquitatis turbatus non intellexi unde averterer, non animo evigilans quo conarer, non manu operans qua gratularer, non spiritu aniadvertens quid precarem, et datam animam tantis temptationibus, avertens aurem dormitavit pro me qui custodit Israel. Quis mihi nunc ausum tribuat deprecandi, ut cum propheta clamen exurge quare obdormis Domine, dum super comtrictione insanabilis dolor persiste, adest enim et iudicii dies in quibus rex debellatur orbem, et operum cogitationumque ultor aparens, in cuius veredicta ignis famulavit, et in cuius circuitu a validis temptationibus conlisi tribus ad tribum pectora feriunt cuius terrorem propheta insinuat dicens, dies ire dies illa, in qua etiam die Dominus minatur torrentes Syon convertere inpicem ardentem. Quis tunc se gloriabitur castum habere cor cum propheta dicat, non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Unde et in Iob dicitur celi non sunt mundi in conspectu Dei, quanto magis homo putredo et filius omnis vermis. Quid acturus sum ego arundo diversis temptationum flatibus agitata, et lunis orationum fructibus infecundas. Dum cuncta fortitudo vel proceritas columnarum tuitant dum tot celi luminaria stelligero lumine radiantia ob veri / solis lumine obfuscantur, si eorum iusticia vix salvabitur ego peccator ubi parebo. Nunc autem audito terrore iudicii spes nobis resumenda est in eo qui dicit, Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat. Atque iterum, omnes qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram patre meo que est in celis, et qui negaverit me negabo et ego eum coram patre meo qui est in celis. Et alibi, Vende inquit omnia que habes et da pauperibus, et veni sequere me, et habebis tesaurum in celo, atque addidit, facite vobis amicos de iniquo maniona qui vos recipiant in eterna tabernacula. Igitur his salutaribus monitis edocti, ut non videamur solummodo recte offerre, et non recte dividere et pro iustitia peccatum adcumulare, ut non solum que fortis sunt scilicet Deo etiam et ipsam animam cum opibus offeramus, qualiter effectum operis cum promissione concordet sermonis et fideis in opera reviviscat. Idcirco in nomine predicti redemptoris mei et meorum supra dictorum dominorum construi monasterium ad calcem montis Leporaii olim dictus Villare, nuper autem Cellenovensis nomine peribetur. Et ita gestum paratumque est quod totum per manum famuli Dei Frankilani abbatis hec oblatio offerre nissus sum quem elegi patrem et rectorem super ipsam domum vel commorantes in ea. Ideoque ex sucessione genitorum meorum Guttiherris et Ilduare offero monasterio sancto et fratribus ibidem habitantibus per veram humilitatem et dignam caritatem per iugem orationem et piam sanctitatem viventibus. Id sunt villas in Bubalo, Caneto de Auriense adiuso cum porto de Reza et suos saltos ex utraque fluminis parte. In Caldelas Piniaria media. In Tornio sancta Eolalia cum Sisnandi et Gerasio medio. In Salienes Arra. In Carinota Tabiru et Curis et Geneceo cum suo monte sacro. In suburbio Conimbrie Botton et Vª parte de Kiagios. In villas de Lampazas Vª parte. In Bergido in villa Sicca Vª parte. In terra de foris in Hordas, in ripa Rubea, in Alisonza, in Sullantio, in Auctarios terras que fuerunt de domno Hero, et in Peso iuxta Zamora Vª parte. Alias vero villas vel eclesias quas mihi dominus largitus est. Id sunt; in Bubalo, in ripa Minei villa Fegio cum vicis suis Arenti et Castrello secundum clauduntur per antiquiores terminos suos, sic in ripa Minei alia villa quam inquiunt Pinna sub monte Lepurario villa quam dicunt Sabuceto cum duabus in ea fundatis ecclesiis sanctum Petrum et sanctum Vincentium cum earundem in ambitu dextros. Item in vertice predicti montis Lepinarii villa quam nuncupant Foramontanos cum suos villares que habemus ex concessione domni Guttiherris et domne Ildonziae. In Lemos sancta Eolalia. in Armena Bovata et eclesia ibidem sancta Marie quam habeo ex concessione patris Assuri episcopi. In Nemitos eclesia sancti Salvatoris et villa Zercebre quod mihi concessit pius pater domnus Savaricus episcopus. In ripa fluminis Mandi eclesia sancti Vincentis et villa ipsa monasterio integra. In Faro ex dato tie mee domne Gunterodis, Artasio. In Bregantinos Queo. In Nemancos insula Tauriniana. In Sabenes Villarino cum Armentaria media vel omnes nostras salinas illuc in confinio ipso extitentes. In Portugal villa Puteo cum eclesia sanctum Iulianum. Omnes has eclesias vel villas cum cuncta prestantia earundem integras pro parte Dei et monasterii firmas manere decernimus. Ministeria eclesie tam cepta quam perfecta, cruces argenteas II ex quibus unam fusilem auro et gemis hornatam, candelabros argenteos II et tertio eneo, coronas argenteas III ex quibus unam gemis et auro comtam, lucerna I turabulorum ex auro cum sua offerturia, capsas argenteas exauratas II ex quibus una maior videtur, diptagos argenteos immaginatos et deauratos, calices argenteos exauratos III ex quibus unum franciscum et eorum pateris, et quartus auratus sub minore, quintum de almafil cum sua pateterra, signos cum agisos II, et tertium ministrandissimum, campanas II, cingulos aureos gematos II, alios argenteos exa\u\ratos ex quibus unum gematum, alias lineas X, casul\l\as silineas X, alias casullas XIII, V de alchaz, VI feyrach cardena, septima barragan, VIII cardena marayce, VIIII vermelia ex ageg, XI linea cardenea et duas planetas vitiones, orales VIIII ex quibus cum auro et argento compositos IIII. Libros eclesiasticos, Hordinum, Psalterium, Antiphonarios II, Orationum, Comicum, Manual, Precum, alios spiritales, Bibliotega, Morarium, Dialogorum, Pastoralis, Ezechielum, Ethimologiarium, Epistolarium, Igerarium Geria, Storia Eclesiastica, Ebtamaron, Geronticon, Expositio Trinitatis et Collationum. Addicimus etiam stra\g\mina lectulorum, galnapes palleas antinu VII, sub minores XIIII, plumatios digniores palleos X alios sub minores XIII, alliphaphes vulturinos, almozallas morgomes VI, fateles palleos II. Concedimus etiam fiabas argenteas franciscas II, spoaria exaurata, copas exaura- / -tas cum copertoriis II, litones II, scalas exauratas VI, litones XII, moiolos exauratos III, calice ex auro gemato uno, dente elevantino et soparias bubalinas II. Servitio mense argenteo integro, vasa enea, ydrias IIII et V cervo, concos inmaginatos VII, castizales II, vasa vitrea, concas aeyraclis II, arrodomas sic aeyraclis VIIII et viravicella bizatb, mutas de mensa antromnu XX. Adicimus etiam inter mulos et cavallos C, equas maiores sic CL, greges vaccarum in Celticos V, in Nemitos Iª, in Makis Iª, in Navefracta Iª, in Barosa Iª, in Villarino Iª, in Lepurario octo fiunt greges XVIII, et vaccas maiores numero CCCC; iuga bovum L et per omne loca que in hoc testamento resonant greges ovium, caprarum et suillorum, apibus vel cetera volatilia quod per fratrum disponantur sollertia et eis maneant habitara, atque pauperibus, hospitibus et peregrinis distributa universa. Sit eis a modo et deinceps temporale victum et tegumentum et nobis ante Deum premium indefessum. Si quis ex regia potestate vel qualibet generis homo, pontifex, comes, propinquus, extraneusque vel quisquis infaustus iudex exurgere quiverit ad convellendum quod Deo et servis eius per hoc testamentum concedimus, in primis sit excomunicatus et perpetua confusione multatus in conspectu sancte Trinitatis et sanctorum apostolorum et martirum eius, sit ab auditu malo territus atque captus et cum diabolo et Iuda ad sinistris discedens pari pena dampnetur. Et insuper temporali cohactus discrimine pariet tantum quantum auferre conaverit. Observetur denique a fratribus et Dei cultoribus Cellenovense degentibus queque obtinentur versi isti subter admissi. Id est ut omni tempore studeant in memorius sancti patris mei spiritalis Savarici episcopi, festa Sancti Romani monachi persolvere functionem. Pro pii genitoris mei Guttiherris munimentum in Sancti Vincenti levite reddatur obsequium. Pro genitrice mea Ilduara sanctorum Adriani et Nataliae faciant obsequellam sanctorum Facundi et Primitivi natale, pro peccatore Rudesindo exreceant opus simile festa vero sancti arcangeli Michaelis dedicetur sepe in memoria dilecti fratres meis Froilani, ut presenti communiter pie invendo futuro cum sanctis mereamur Dei suffragio et illius regno.

Facta series testamenti VI kalendas Octubris. Era D CCCC LXXX, gloriosi et ortodoxi Ranimiri pollente regimine anno feliciter decimo in sedem regum Ovethao.

Sub divina potentia ego Rudesindus dumiensis episcopus hanc concessionem a me facta et post nomen Salvatoris mei et eius cultoribus ultro firmavi (signum).

Veremudus serenissimus et pius princeps quod fieri elegi manu mea roborem inieci (signum). Ilduara hanc dotem vel concessionem filii mei Rudesindi episcopi prona mente confirmo (signum).

(1ª columna:) Munius Gutti\h\erri omne axem testamenti cfr.- Froila Guttiherri ex toto corde obtans et fieri cfr.- Adosinda in matris et fratrum meorum voluntatem cfr.- Scemenus Didaci interfui cfr.- Pelagius Gundisalvi interfui cfr.- Fredenanda cfr.- Sarracina cfr.- Amita supra memorati conlatoris episcopi Yldonzia cfr.

(2ª columna:) Ego Ovecco gerens pastorali cura ovetensis eclesia et regiam sedem ss.- Ego Hermoigius episcopus et confessor ss.- Ego Dulcidius episcopus Neumaciensis eclesiam curam gerens ss.- Ego Hermegildus miseratione Dei apostolice eclesie apiscopus ss.- Ego Herus bracarensis episcopus metro vincens ss.- Ego Oveccus urbe legionensis episcopus dispensans plebi una sacerdotii ss.- Ego Salomon catedre Actoricense ducatum ferens ss.- Ego Didacus Auriensis episcopus ss.- Ego Dulcidius Vesensi episcopus ss.- Ego Gundesindus Conimbriensis episcopus ss.- Ego Vimara Tutensis episcopus ss.- Reccesvindus abbas duobus sanctis regens sciterium cfr.

(3ª columna:) Teodericus Lucidi comes et dux.- Rudericus Lucidi comes et dux .- Nunus Hosoriz comes et dux .- Aloytus Lucidi comes et dux.- Arias Aloytiz comes et dux.- Soharius Lucidi comes et dux.- Munius Armentari comes et dux.- Froila Gondesindiz comes et dux.- Herus Gundesindiz comes et dux.- Rudericus Guttiherri comes et dux.- Pelagius Teoderici comes et dux.- Menendus Gavini nunc comes nunc dux.- Rudericus idem Gavini similiter cfr.

(4ª columna:) Erus Gundesindi comes et ts.- Azena Ennigozi comes et ts.- Menendus Gundisalvi comes et ts.- Munius Sandim comes et ts.- Suarius Gottiherri comes et ts.- Hosorius Gottiherriz comes et ts.- Pepi Pepiz comes et ts.- Vimara Oveccozi comes et ts.- Vimara Froilani comes et ts.- Hodarius Sandini comes et ts.- Gundisalvus Armentari comes et ts.- Fredenandus Gundesindi ts.- Vimara Vistrari comes et ts.- Pepi Tellizi comes et ts.

(5ª columna:) Didacus archidiaconus.- Veremudus Nuniz.- Fortis cubilarius.- Hermegildus mirusdomus.- Sisnandus diaconus.- Aspidius presbiter.- Leoduigus presbiter.- Fredenandus presbiter.- Gundesalvus presbiter.- Arcissus presbiter.- Menizus presbiter.- Furtunius cubicularius.- Guttiherre cubicularius.- Felix presbiter de Puritace presbiter ts.

(6ª columna:) Rudesindus Gavini diaconus ts.- Gugivertus diaconus ts.- Froila Aloytiz diaconus ts.- Gulfarius presbiter ts.- Sigeredus presbiter ts.- Acerricus presbiter ts.- Viliefonsus presbiter ts.- Senior presbiter ts.- Hodoarius diaconus ts.- Herus diaconus ts.- Adefonsus diaconus ts.- Assuri diaconus ts.- Kintila diaconus ts.

Aloytus diaconus et cfr, qui et notarius dictavi et scribsi.

_

1 Repetido videt

2 Neste punto do documento, debuxanse dúas raias oblicuas, cecais dunha man posterior á do escriba do orixinal, e unha letra “K” como dando a entender que neste punto comeza, propiamente, o fundamental do documento ou carta.

3 Borrado.

Materias

abade; abella; apóstolo; arcanxo; arcediago; avó; barrio; biblioteca; bispo; boi; cabalo; cabra; cáliz; cama; campá; capa; casas; conde; confesor; construción; cruz; cunca; doazón; duque; egua; enxoval; escribán; escritura; esposa; esposo; evanxeos; excomuñón; familia; festa; fillo; freguesía; fundación; gando; herdanza; igrexa; igrexario; illa; lámpada; libro; libro de horas; linde; lingua; mesa; montes; monxe; mordomo; mosteiro; muller; nai; neto; nomeamento; ornamentos; ouro; ovella; pai; panos; pobre; porco; prata; presbítero; rei; roupa; sal; salina; salterio; sinatura; sobriño; teoloxía; tía; vaca; vigairo

Persoas

abade; abella; Acena Enigonzi, conde; Acenda; Acerrico, presbítero; Afonso, diácono; Alvito Lucídez, conde; Alvito, diácono doazón; Amita; apóstolo; arcanxo; arcediago; Arciso, presbítero; Artasio; Aspidio, presbítero; avó; barrio; Bermudo Núnez; biblioteca; bispo; boi; cabalo; cabra; cáliz; cama; campá; capa; casas; conde; confesor; construción; cruz; cunca; Diego I, bispo de Ourense; Diego, arcediago; Dulcidio, bispo de Viseu; Dulcidio, bispo de Zamora; duque; egua; Eldara Érez, condesa; Eldonza; enxoval; Ermexildo, bispo; Ermixio, bispo; Ero Gundesíndez, conde; Ero, bispo de Braga; Ero, conde; Ero, diácono; escribán; escritura; esposa; esposo; evanxeos; excomuñón; Exeria; familia; Fernanda; Fernando Gundesíndez; Fernando, presbítero; festa; fillo; Fiz, presbítero; Forte, chambelán; Fortunio, chambelán; Fránquila, abade de Celanova; freguesía; Froila Gundesíndez, conde; Froila Gutérrez, conde; Froilán Alvite, diácono; fundación; gando; Gonzalo Armentárez, conde; Gonzalo, presbítero; Goxiberto, presbítero; Guilefonso, presbítero; Guimara Froila, conde; Guimara Guistrárez conde; Guimara Ovéquez, conde; Guimara, bispo de Tui; Gulfario, presbítero; Gundesindo, bispo de Coimbra; Guntrode; Guterre Méndez, conde; Guterre, chambelán; herdanza; Hermexildo, mordomo; igrexa; igrexario; Ilduara Eriz, condesa; illa; lámpada; Leudevixio, prebítero; libro; libro de horas; linde; lingua; Men Gavínez, conde; Men González, conde; Menizo, presbítero; mesa; montes; monxe; mordomo; mosteiro; muller; Munio Armentárez, conde; Munio Gutérrez; Munio Sandínez, conde; nai; neto; nomeamento; Nuno Osórez, conde; Odoario, diácono; ornamentos; Osorio Gutérrez; Osorio Sandínez, conde; ouro; Oveco I, bispo de León; Oveco I, bispo de Oviedo; ovella; pai; Paio González; Paio Teuderíquez, conde; panos; Pepi Pépe, conde; Pepi Téllez, conde; pobre; porco; prata; presbítero; Quintila, diácono; Ramiro II, rei de León e Galicia; rei; Rescesvindo, abade de Sahagún; Roi Gutérrez, conde; Roi Lucídez, conde; Rosendo Gavínez, diácono; Rosendo, bispo de Dumio; roupa; Sabarico I, bispo de Mondoñedo; sal; salina; Salomón, bispo de Astorga; salterio; Sarracena; Señor, presbítero; Sexeredo, presbítero; sinatura; Sisnando, diácono; sobriño; Sueiro Gutérrez, conde; Sueiro Lucídez, conde; Sueiro, bispo de Lugo; Teodorico Lucídez, conde; teoloxía; tía; vaca; Vermudo II, rei de León e Galicia; vigairo; Xemeno Díaz

Outros

Astorga, bispado; Braga, arcebispado; Coímbra, bispado; Dumio, bispado; Galicia, reino; León, bispado; León, reino; Lugo, bispado; Mondoñedo, bispado; Ourense, bispado; Oviedo, bispado; Portugal, reino; San Bieito de Sahagún, mosteiro; San Salvador de Celanova, mosteiro; Tui, bispado; Viseu, bispado; Zamora, bispado

Lugares

Botton; Faramontaos