Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

254
942/ 05 / 23
Savaraco e a súa muller véndenlle ó bispo Rosendo, ó abade Fránquila e ós monxes de Celanova, unha quinta porción dun pomar en Santiago de Amoroce.
TC, fol. 92v.
Christus. In nomine Domini. Ego Savaracus et uxor mea Frugina vobis pontifici domno Rudesindo episcopo, Frankilani abbati vel fratribus vestris Cellenove monasterio habitantes. Placuit nobis atque convenit bone pacis voluntas ut vobis iamdictis venderemus vobis nostram rationem integram in illo pumare de Anseredo quinta portionem quod nos competet inter nostros germanos vel heredes. Omnia vobis vendimus atque concedimus, et ipso pomare est in villa quam vocitant Amberoz, territorio Sorice, et iacet ipso pumare iuxta pumar domnico, et inde per ubi vobis illud delimitavimus et coram testibus adsignavimus. Et accepimus pro id de vos pretium argentea scala de Ve solidos et IIIes argenteos, pretio que nobis bene complacuit, et de ipso pretio aput vos nichil remansit. Ita ut de odie die et tempore sit ipso pumare cum omne sua prestantia de iuri nostro abrasum in vestro iure atque dominio sit traditum, abeatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis sane, quod fieri minime credimus, aliquis homo de parte nostra partique vestre contra hanc kartulam venditionis nostre ad irrumpendum venerit vel venerimus, tunc inferat vel inferamus partem nostram partique vestre pariemus ipsum pomarem duplatum vel quantum ad vos fuerit melioratum.

Facta cartula venditionis X kalendas Iunias. Era D CCCC LXXX.

Savaracus in hanc kartula venditionis et uxor mea Frugina a nos facta manus nostras roboravimus (signum).

Africanus prepositus quos comparavi. Aloytus diaconus et confessor ts. Adolinus confessor ts. Lubila ts. Gundesindus sacer ts. Arteirus confesus ts. Vitinus diaconus \et\ confessor ts. Alvanus diaconus et confesus ts. Sandinus diaconus et confesus ts. Destericus diaconus ts. Ligus diaconus ts. Rudericus presbiter ts. Argemondus confessor ts. Mirus confessor ts. Sisoaldus confesus ts. Stephanus confessor ts.

Erus diaconus et confessor scripsit (signum).