Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

418
941/ 06 / 24

Gundulfo, coa súa muller e fillos, véndenlle ó bispo Rosendo e ó abade Fránquila de Celanova, unha herdade na villa de Orille.

TC, fol. 147r.

In Dei nomine.1 Ego Gundulfus et uxor mea Simbriola cognomento Gota una cum filiis meis vobis domno Rudesindo episcopo, Frankila abba, et omnium collegium fratrum Cellanova. Placuit nobis sana mente integ\r\oque consilio nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo et propria nobis accessit volumtas ut vobis iamdictis venderemus sicut et vendimus hereditate nostra propria que habemus in villa que vocitant Aurili et comparavimus ea de Sesinam de presbiter et de Zanina et fuit ipsa hereditate de avio nostro Vitisclo. Vendimus vobis iam superius nominatos, omne nostra ratione in ipsa villa ab integro extra quod vendimus inde ad Froila Florenti de reccatene adiusum, et alium agrum que vendimus ad Salamaro et tenetis vos pro ipso agro alio similem illius, et alio agro quod dedimus ad Furtunio, et alio casale que dedimus ad Revelle et duos modios seminatura que dedimus ad Domno extra ipsum quod dicimus. Vendimus vobis in ipsa villa omne nostra ratione ab integro per \omnes\ suos terminos antiquos quomodo dividet \cum\ illa de Nugariola et illa de Portella et villa de Carpazanes et villa de Garavellos et villa de Forcavita et villa de Sangunieto et villa de Sancto Petro et accepimus de vos precium in octo boves precium que nobis bene complacuit. Vos nobis dedistis nos presente accepimus et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut de hodie die et tempore ipsum iam desuper nominatum de iuri nostro abrasum et in vestro atque dominio sit traditum vel confirmatum, habeatis iuri quieto et in perpetuo vindicetis vos et omnis qui sub vestro regimine in vita sancta perseveraverint. Si quis sane quod fieri minime credimus aliquis homo venerit vel venerimus contra hec nostrum factum ad inrumpendum, tunc habeatis potestatem prendere de nos et de rem nostram quod valet auri libras tres et insuper ipsam hereditatem duplatam et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis VIIIº kalendas Iulias. Era DCCCCLXXVIIII.

Gundulfus et uxor mea in hanc cartula a me manu mea (signum) fecimus.

Afriganus prepositus quos comparavi ts. Liubila sacer et confessor ts. Martinus diaconus ts. Gundesindus confessor ts. Vitinus diaconus ts. Ragasindus confessor ts. Ariulfus diaconus ts. Vimara confessor ts. Leovegildus diaconus ts. Rudericus presbiter et confessor ts. Alvanus diaconus ts. Desericus diaconus ts. Savaricus confessus ts. Rudesindus confessus ts. Sandinus diaconus ts. Sandinus confessus ts. Nausti confessus ts. Licus diaconus ts. Fredoaldus confessus ts. Petrus confessor ts. Argemondus confessus ts.

Erus diaconus et confessor scripsit (signum).

_

1 En maiúsculas moi grandes.