Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

529
953/ 11 / 29
O confeso Xoán coa súa irmán e fillos dóalle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, dúas villae en Guirres, nas ribeiras do Sil; unha chamada Petín e outra santa Eulalia. Na mesma carta o consobriño de Xoán, Eudo, dona tamén a súa parte en Petín.
TC, fol. 180v.
DE PETIN IN IORRES ET DE SANCTA EOLALIA.

Christus. In nomine Domini et Salvatoris in cuius honore hedificatum est monasterium quam inquiunt Cellanova sive vobis patri domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris salutem. Placuit nobis Iohannes confesus sive et soror mea Sonita cum filiis nostris nominibus Viventius presbiter, Dominiga et Auria qualiter concederemus vobis sicuti et facimus nosmetipsos cum omnia nostra id est in Guirres, in ripa fluminis Sile hinc inde villas duas una quam dicunt Petin, et alia Sancta Eolalia quem habemus de parentes nostros Antonino et Auria, Armentario et Gundilli sive et que nos comparavimus in ipsa villas sic vobis eas concedo ab omni integritate quomodo illas obtinuimus in nostro iure casas, vineas, pumares, terras, saltos, exitos atque regresos, lagares cum intrinsecis suis, domus, cupos, cupas vel omnia que ad prestitum hominis est, seu aquas cursiles vel incursiles cum eductibus suis, omnia ab integro post parte Dei utramque vestrorum ab omni integritate concedimus qualiter vobis sit inde temporale subsidium et nobis ante Deum premium inconvulsum. Simili modo ego Eudus cumsobrinus ipsius fratri Iohannis concedo me et omnia mea post parte pio salvatori et monasterio vestro villa quam dicitur Petin quam habeo de patre meo Beida et de matre mea Mansuara ab integro vobis ipsam villam concedo, cum omnia que ad prestitum hominis est. Ita ut hab hodierno die et tempore omnia suprataxata de iuri nostro abrasa, et in vestro iure et dominio maneat perhenniter confirmata. Si quis hanc nostram testationem quam Deo et servis eius in predicto monasterio conferimus infringere temtaverit, inprimis sit excomunicatus et perpetua ultione multatus, et cum Iuda Domini proditorem unam obtineat portionem et insuper pariet ipsas villas duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas et vobis perpetim habitura.

Facta scriptura testationis die IIIº Kalendas Decembris. Era D CCCC LXL I.

Iohannes confesus in hanc testationem quod fieri volui cfr (signum). Domnigus presbiter in hanc testamentum manu mea cfr (signum). Sonita in hanc scriptura testationis manu mea cfr. Domniga in hanc testamentum manu mea cfr. Auria in hanc testationem manu mea cfr. Similiter ego Eudus quod concedo et manu mea cfr.

Qui presentes fuerunt, id sunt: Frankila abba ts. Zitoni confesus. Recesindus confesus. Erus confesus.