Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

7
950/ 08 / 25

Ximeno Díaz e Adosinda Gutiérrez, irmá do bispo Rosendo, fan unha extensa doazón de bens a Celanova, gardándose a reserva do usufructo destes bens territoriais, igrexas, servos etc., durante a súa vida. Cabe destaca-la numerosa presencia de bens radicados en Portugal entre os doados.

TC, fols. 8r. - 8v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos I, op. cit., doc. 2, pp. 266-269 y GARCIA ALVAREZ, M.R., "Jimeno Díaz y Adosinda Gutiérrez", Bracara Augusta, XXXII(1978), doc. 2, .

CHRISTUS. Donavit Deus pater tibi Domino nostro Ihesu Christo nomem quod est super omne nomen, in quo nomine omne genu flectitur celestium terrestrium et infernorum, qui Patri et Spiritui Sancto equalis, unus celestis omnipotentis vocaris eternus et sanctus. Quem angeli Dominum adorant celesti sede regentem, et excelse virtutes excelsa conlaudant voce beati, qui novo micantique lumine cunctas irrudias quottidie sub sole tenebras. Et cum es vera Patris sapientia invisibilis cuncta sapienter invisibiliterque hordinas, gubernas et regis ad tantam tue magnitudinis laudem. Nos indigni famuli tui Scemenus et Adosinda pedibus tue pietatis desiderio et prece rogantes ad te nos tota mente convertere libet, ut prius quam cinis in cinere veloci fine cedamur, tantum in melius tua pietas relevet, quantum nos cernis nugis noxia manere addictor. Inde petimus Domine ad te extentis oculis lacrimarum fonte repletis, petentes iterum iterumque rogantes, ut parcas Domine parcas tanto vulnere fessis qui noster es plasmator et ductor. Ut dum apparueris tempore iudicii iustior eminentior et excelsior cunctis, non quod puniamur invenias sed unde salvari mereamur repperias. Illuc tecum pergentes ubi etherea turba sine fine ter sanctum Dominum perhenni ingeminant laude, ut adsequi valeat animus, quod scienter exobtat et nostram hoc velle, et tuum in nos perficere ad te expectamus omnipotentis. In ipso tuo magnificum nomine verum etiam in laude apostolorum martirumque tuorum, necne et in memoria sacerdotis tui Martini beati, in quorum nomen est monasterium hedificatum atque vocatum Cellanova ubi et presulatum ad salvandas animas obtinent duo famuli Christi Rudesindus episcopus et Frankila abbas. Placuit nobis ut de paupertatula nostra pro remedio animabus nostris conferremus in ipso loco servis Dei, unde eis sit temporale subsidium, et nobis in conspectu divinitatis premium incumvulsum. Id est offerimus in ipso loco tibi Domino et servientibus nomini tuo, in territorio Limie villa Congusto cum domos ab integro vel cum omnibus adiunctionibus suis in Vanate vel in omnibus giro sive et omnia que eminus de fura casas. In suburbio Colimbrie medietatem de villa Anzana integra ipsa medietas cum suo molino, qui annis singulis exsolvet molinus ipse frumenti modios XL, hordei similiter XL, simulque milio modios X.2 qui sub uno sunt modii numero centum XX. In campo de Mondego villa Arcoanio integra extra quinionem quod dedimus fratribus de Vaccariza. In arravalde de civitate Colimbria corte cum domos et intrinsecus sive et vineas quos eminus de iudeis inquires, vel alias vineas quas ibidem habemus ganatas et comparatas. Item in ipso arravalde in flumine Mondego IIIIta integra de azenia quam ibidem laboramus cum nostros parzarios. In terra de foris IIIIª integra de villa de Peso que inter nostros germanos in colmello accepimus. In Bergito Villa Sicca. Item Mondego vergente in mare, duas quintas integras de villa Quiagios, unam nostram et aliam que commutata accepimus a nostro germano domno episcopo pro nostra ratione in Cordovario in Asturias. In suburbio Colimbrie medietatem de villa Abzequines per terminos cum domus et eius prestantie. Aliam autem voluntatem et votum commendamus tibi patri domno Rudesindo episcopo et fratribus Cellenove quod subter scribtura commemorat. Concedimus vobis atque testamus in territorio Salienes villa Castello quantum ibidem obtinuerunt genitores nostris cum sarantelios sive et quarta communis tie nostre domna Gunterodis, qualiter hedificetis ibidem monasterium fratrium in suo capite sub regimine vestro. Et damus ibidem ad deserviendum ibi in Salienes villa regis media, et Baviro integra cum domibus et eorundem prestationibus universis. Simili modo commendamus et contestamus in Tibros villa sanctum Felice ut catenus modo possideant eam fratres in suo caput sub regimine vestro. Et damus ibidem ad \de\serviendo omnes suas adiunctiones et cabanello. In Caldellas villa Castrello cum suas adiunctionibus vel quantum nos competet in Basilisco. Istas villas de Salienes et Tibros ubi decernimus monasteria esse. Si quid absit vos domne episcope post obitum nostrum non obviaveritis istud complere, sit illi commenditum adimplendi votum nostrum quod dicimus, qui iuste cum fratribus suis rexerit Cellamnovam. Interdicimus ipsa loca / de alia monasteria populare nisi de Cellanova, cui nos viventes et morientes ut pro nobis Domino supplicient deprecamus. I3 Aliut insuper vobis patri et pontifici sancto commendamus ut si nobis evenerit mors ut non obviemus servos nostros ingenuare, maneat vobis licitum advicem persone nostre ingenuandi illos et dandi eis in peculiare, in Bubalo Parata, in caput Limie Villare et Codesseta cum suis adiunctionibus quod nos competet. In Anegia villa de Pegias et villa de Laurosa cum omne integritate per terminos. De illa parte Durio villa Plana. In Velaria villas de Radicoso secundum eas obtinuit genitor noster dive memoria domnus Didacus. Concedimus eis et Peraria cum suas adiunctiones precipientes precipimus eis. II.4 Id huc aliut Deo regi et omne concilio insinuamus atque commendamus eo quod est nobis voluntas animi dare propinquis nostris partem de hereditate nostra extra quod Deo et servis suis concedimus. Hoc eis facimus et concedimus ut cuncta que monasterii sanctis in isto loco Cellanova testamus, adiutores et defensores in ipsa hereditate post sanctorum existant ubi ea contestamus. Quod si de ipsa hereditate quam dicimus defensores existere noluerint, aut quod est infelitius disturbare quiverint, scripturas ipsas nullam habeant firmitatem quod de nostro nomine factus monstraverint. Et insuper anathemati et confusi descendant in infernum viventes, et parient tantum quantum aufferre conaverit, ut eis lex canonica ordinaverit. III.5 Adhuc maiora et nobis inexcusabile vobis fratribus Cellenove iniungimus et per Deum ut impleatis monimus et testamus quod ubi nos debitum mortis repperit et es celo migraverimus cum omni caritate in hoc monasterio corpora nostra defferatis atque seppelliatis, et pro animabus nostris Deum omnino rogetis, ut ea que de vobis speramus aput Dominum promereri vestra prece et vestro labore adipiscamus ut confidimus. Agentes agimus universa que dicit supra taxata series, sub ea tamem ratione posita atque statuta ut omnia iuri nostro maneat de vita usque ad obitum nostrum, aut usque dum nobis voluntas fuerit dandi illut et adsignandi si noster nobis animus consenserit. Ita dum taxat post obitum nostrum omnia superius comprehensa in iure Dei et predicti monasterii maneant omnia confirmata et in nomine Domini a servis Dei possessa atque distributa. Quicumque autem regia potestas, seu quislibet homo extraneus, propinquus vel superior aut inferior persona, hunc factum nostrum infringere inmutare aut qualibet comento violare temptaverit, in primis yatus illum terre confusus et excomunicatus absorbeat, cunctis penis orribilior illum comterat pena, et picea sulfurea igneaque excipiatur tortura. Illo loco detemptus ubi merita queritur et non invenitur, ubi amara mors mortis succedit que debetur Iude Domini traditore et diabolo et angelis suis. Et insuper temporali erodictus censura exsolvat regie potestatis auri talentum et componat confusus dupliciter, quantum infrigit audaciter.

Facta series testamenti die VIIIº kalendas Setembris. Era DCCCC LXXXVIII. Anno primo domno Ordonio principe in sede legionense.

Scemenus Didaci et omnice prolis hanc seriem testamenti dextera mea cfr (signum). Adosinda Guttiherrici et Ylduare prolis hunc testamentu6 a me confirmatum manu mea (signum).

Hordonius prolis domni Adefonsi regis (signum). Santius princeps cfr (signum). Hordonius serenissimus princeps cfr (signum). Nepotianus Menendiz cfr. Hordonius Adefonsiz cfr.

(1ª columna:) Sub Christi nomine Dulcidius episcopus cfr.- Sub Christi nomine Hornatus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Didacus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Arias episcopus cfr.- Sub Christi nomine Sisnandus episcopus cfr.

(2ª columna:) Zanitus Gudesteiz ts.- Sarracinus Addaulfici ts.- Fortis presbiter ts.- Gudinus Guntinizi ts.- Nunus Vermudiz (signum).- Suarius Sandiniz (signum).- Munius Vimarediz (signum).- Vimaredus Munniz (signum).- Gundesindus Didaci (signum).

1 SERRANO Y SANZ dá como data para este diploma a do 914/08/25 sen ningún fundamento aparente.

2 Nestos tres casos o escriba emprega o X aspado.

3 O escribán debuxou unha especie de parentese neste punto.

4 Mesma grafía que a apuntada na nota anterior.

5 Idem nota anterior.

6 Borrado.