Documentos Materias Lugares Persoas Outros
GMH/RESULTADOS DE BUSCA

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

478
934/ 03 / 11
Rosendo e os seus irmáns fan o colmellum divisionis do patrimonio deixado polos seus pais Gutier e Ilduara. O diploma especifica a parte que lle corresponde a cadanseu irmán.
TC, fols. 166r. - 167v.

Rexesto en PELAEZ, M. - BANCHS DE NAVA, J., op. cit., doc. 59, 87.

COLMELLUM DIVISIONIS DE ILLE EPISCOPO RUDESINDO CUM SUOS IERMANOS.

In Dei nomine. Nos omnes subtus notati Rudesindus episcopus, Munionem, Froilanem, Adosinda et Ermesinda, salutem a nobis eveniat a Domino amen. Denique placuit nobis ut faceremus inter nos colmellum divisionis de villas ex successione avorum nostrorum, Hermegildi et Ermesinde, Eroni et Adosinde, vel etiam genitorum nostrorum Guttierris et Ilduare, quos comparaverunt vel donigum acceperunt atque de stirpe prendiderunt vel construerunt quantum exinde in hoc testamentum vel colemellum resonat. Unde evenit in portione Rudesindi episcopi in Portugale Leza cum Labra. In Buvale Canteo de Auriense adisso et suo porto de Reza, et suos saltos sic portum quomodo et saltos extraque fluminis parte usque in illo arrogio qui discurret de castro Laureto, et efundit se in flumine Minei Mauregi qum pumares de Vizoi et de Viduas et Fraxineto. In Caldelas media Pinaria. In Monteroso villa de Insula et quinta parte de Bustos et Vulturaria, et de Sardiniaria. Sub urbe lucense Tamega. In Toronio Sancta Eolalia qum Sisnandi / suo medio. In Saliense Arca. In Carnota Taviro et Eutis et Ienigio cum suo monte. Item accepit in suburbio Conimbrie, Botton et quinta parte de quiagios et quinta de peraria, et quinta de avellanas. Similiter accepit quinta parte in villa Cipriani et in villas de Pinione. Item post in anta in Villela in Abbazes, in Olviaria, et in Goianes, et in villas de Lampazas Vª parte. In Baroncelli villa qui fuit de rege Vª parte. In Lemos villa Mauri Vª parte. In villas de Navia, in Sabatelli, et in Angulo Malo Vª parte. De villa Sicca in Berido V parte. In terra de fora sic quinta parte in Ordas, in ripa ruvea, in Aleironza. In Sollantio et in Octario terras qui fuerunt de domno Ero, et in Pesso iuxta Zamora. In Asturias similiter Vª parte. Id est in Cordovario, in Canneto et in Quincto. Alias qui obtinet in casamento. Id est in Buvalo, Varzena. In ripa Minei, in Laurentiana Sancto Adriano.

Portio Munionis. Unde venit in porcione Munioni. In Portugale, id est Runnani cum villa de Gutino meita. In Bualo Sindilanes, Mellanes et medio de ipso porto de Mellanes, et quarta parte de salto de Ambas Mestas. In Caldelas, Avellaneta et totas rationes in Covas. In Ferraria, Portum Marin, Tructesindi et pumares de Paramo. In vertente ad Sarria et pumare de Francos et tres partes de bustos de Vucturaria et Sardinaria. In Makis iuxta Eclesia Alba, Sancto Stephano medietatem, de quod ibidem domnu Erus obtinuit. In Brangantinos, Soffani, Taranes et medio Sancto Saturnino. In Celtigos Cornias et Olivaria. In Saliense media villa regis. Item in suburbio Conimbrie accepit Abzekines medio, et quinta parte de quiagios, et quinta de perarias, et quinta de avellanas. Similiter accepit quinta parte in villa Cipriani et in villas de Pinione, id est Manta in Vilela, in Abbazes in Olivaria, et in Goianes. Et in villas de Lampazas quinta parte. In Baroncelli villa qui fuit de rege quinta parte. In Lemos villa Mauri quinta parte. In villas de Navia in Sabatelli, et in Angulo Malo quinta parte. De villa Sicca in Bergido, quinta parte. In terra de Fora sic quinta preter id est in Ordas, in ripa Rupea, in Alesonza in Sulantio, in Autarios, terras qui fuerunt de domno Ero. In Peso iuxta Zamora. In Asturias similiter quinta parte, id est in Cordovario, in Caneto, et in Quintonios. Alias villas que obtinet in casamento, id est in Buvalo, Nonelli et Sancto Iuliano.

Portio de Froila. Inde venit in porcione Froilani. In Portugale Aquilini. In Burio medio Cupiti. In Bubale Villa Nova cum Cornia et Caugelio, et Forcafita. De Tetones medio porto de Felgarias, et de ipsas villas. In Caldelas et Tibros colinas et tercia parte de Baselisco. Sub urbe lucense Rapati. In nave fracta Eclesia Alba cum Agra Mala et pumares de Presares. In Bragantinos villa de Alio cum insula de Calion. In Celtigos de Reilon, et sexta de Pinario integra. In Carnota, in Morracio Bellucio cum pumare de Mauron, et terras et pumares de Gienesto. Item accepit in suburbio Conimbrie in Spibelle in villare de Froila medietate, et quinta parte in quiagios et Vª in peraria et quinta in avellanas. Similiter accepit quinta parte in villa Ciprianei, et in villas de Pinione id est in Anta. In Villela, in Nabazes, in Olivaria, et in Goianes, et in villas de Lampazas quinta parte. In villas de Navia, in Sabatelli, et in Angulo Malo quinta parte. De villa Sicca in Bergido quinta parte. In terra de Fora sic quinta parte, id est in Ordas, in ripa Rubea. In Alesonza, in Sollantio, et in Autarios terras qui fuerunt de domno Ero, et in Peso iusta Zamora. In Asturias similiter quinta parte, id est in Cordovario in Canneto, et in Quintonios. Alias villas // que obtinet in casamento, id est in Buvalo villares et plantatos.

Portio de Adosinda. Inde venit in portione Adosinde. In Portugale Sang/u/ieneto cum ratione iusta Labra que dicent Abbeliosedo. In Burio media Cupiti. In Bubalo Sancta Eolalia, Eclesiola, Amerozi, medio porto de Felgarias, et de ipsas villas et senras de parata super Zatacon. In Caldelas Petrafita et quarta parte de salto de Ambas Mestas. In Ferraria Argondi. In ripa Ulie Vanima. In Nemitos Mavegondo et pumares de Kancellata, et Porzimilio. In Montanos Romarici et Parata. In Bragantinos medio Sancto Saturnino. In Zeltigos Fervito et Figaria cum suo monte et villare intro in Carnota. In Saliense Castello cum Sarantelios et pumare de Lusidi media villa regis, et salto in Fragoso, in ripa Lerice et in Silbana. Item accepit in suburbio Conimbrie medio Abzekines et quinta parte de quiagios, et quinta de perarios, et quinta in avellanos. Similiter acepit quinta parte in villa Cipriani, et in villas de Pinione idem in Anta. In Villela in Abbazes, in Olivaria, et in Goianes. Et in villas de L quinta parte. In Baroncelli villa que fuit de rege Vª parte. In Lemos villa Mauri quinta parte. In villa de Navia in Sabatelli et in Angulo Malo quinta parte. De villa Sicca in Bergido quinta parte. In terra de Fora sic quinta parte, id est in Ordas, in ripa Rubea, in Alesonza, in Sublantio et in Autarios, terras qui fuerunt de domno Ero. Et in Peso iuxta Zamora. In Asturias similiter quinta parte id est in Cordovario, in Caneto et in Quintonios. Alias villas que obtinet in kasamento. In Buvalo Congusto et Vallenzana.

Portio de Hermesinda. Inde venit in porcione Hermesinde. In Portugale Puricelli cum Sancto1.

Ea videlicet ratione decernimus ut habeat unusquisque nostrum suam rationem, quod in hanc colmellum resonat firmiter et inrevocabiliter. Qui autem post mortem genitricis nostre Ilduare ex nobis viv\u\s fuerit, quod de alia hereditate residuum fuerit, quod hic non resonat licitum sit inter nos equaliter dividire ut veritas docet.

Factus colmellus divisionis die V idus Marcii. Era D CCCC LXX II.

Postquam colmellum scripsimus postea previdimus de pari consensum ut commutarent Adosinda et Ermesinda de quod in istum colmellum acceperant, prehendidit Adosinda in Tibros villa Sanctum Felicem, et recepit proinde Ermesinda de quinionem ipsius Adosinde iermane sue, id est Montanos, Romarici et Parata, et in Nemitos Mavegondo et pumares de Kancellata et Poscimilio.

Sub Christi nomine Rudesindus episcopus hunc colmellum divisionis a me facto (signum). / Munio hec colmellum divisionis a me factum cfr. Froila hec colmellum divisionis a me factum cfr. Adosinda hunc colmellum divisionis a me factum cfr. Hermesinda hec colmellum divisionis a me factum cfr.

1 A partir desta letra ábrese un grande espazo en branco, de case un cuarto de folio.

Materias

árbore; avinza; barrio; castro; dote; escritura; familia; froiteira; herdanza; igrexa; irmá; irmán; linde; mercé; muller; nora; partilla; permuta; pomar; rei; senra; sogra; sogro; voda; xenealoxía; xenro

Persoas

Acenda Gutérrez; Cibrán; Dona Acenda, condesa; Dona Ermesenda, condesa; Eldara Érez; Ermesenda Gutérrez; Ermexildo, conde; Ero Fernández, conde; Froila; Froila Gutérrez; Godiño; Guterre Méndez, conde; Ilduara Eriz; Munio Gutérrez; Rosendo, bispo de Dumio

Outros

Coimbra, concello; Dumio, bispado; Galicia, reino; Lugo, bispado; Portugal, reino; San Salvador de Celanova, mosteiro; Terra de Bergantiños; Terra de Búbal; Terra de Céltigos; Terra de Lemos; Terra de Montaos; Terra de Monterroso; Terra de Salnés; Terra de Toroño; Terra do Bierzo

Lugares

Abaces; Abbeliosedo; Abeleda; Acequins; Agra Mala; Allo, O; Ambasmestas; Amoroce; Angulo Malo; Anta; Aquilini; Arca; Argonde; Arra; Asturias; Baronceli, antiga territorio; Baselisco; Beluso, Santa María; Bergantiños, antiga Xurisdición; Berredo, Santa Baia; Bierzo, O; Botton; Búbal, territorio; Burio; Bustos; Caión, isla; Caldelas, antiga xurisdición; Cancelada; Canneto; Carnota; Castelo; Celtigos, territorio; Coímbra; Congusto; Cordovero; Cornia; Cornias; Couxil; Covas; Cupiti; Eclesiola; Eirexalba, Santo Estevo; Eutis; Felgarias; Ferrarie, territorio; Fervito; Figaria; Forcavita; Francos; Freixeiro; Goianes; Ienigio; Insúa; Lampazas; Lavra; Lemos, terra; Lérez, río; Leza; Louredo; Lugo; Luorenzá; Lusidi; Mabegondo, San Tirso; Makis, territorio; Manta; Mellanes; Miño, río; Montaos, antiga xusrisdición; Morgade; Morrazo, O; Navia de Suarna; Nendos, territorio; Nonelli; Olivaria; Olviaria; Ourense; Ourense, obispado; Outeiros; Parada; Parafita; Paramo; Pesso; Pinario; Piñeira; Pinione; Portomarín; Portugal; Porzomillos; Présaras, antiga xurisdición; Puricelli; Quiagios; Quincto; Rapati; Reilon; Reza; Romarici; Rubea, río; Rubea, río; Runnani; Sabatelli; Salnés, territorio; Sancta Eolalia; Sancto Iuliano; Sancto Saturnino; Sanctum Felicem; Sangieneto; Santa María de Ordás; Santa Olaja de Eslonza; Santo Adrao de Lourenzá, Santo Adrao; Sardiniaria; Sarria; Serantellos; Silbana; Sindinales; Sisnandi; Sofán, San Salvador; Sollantio; Spibelle; Tabeirós, territorio; Támoga, San Xiao; Taranes; Tavilo; Terra de Foris; Tetones; Toroño, terra; Tructesindi; Ulla, río; Valenzá, A; Vanima; Vilanova; Vilanova dos Infantes; Vilela; Villa Cipriani; Villa Mauri; Villa Regis; Villa Sicca; Villela; Vulturaria; Zamora; Zatacon